Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

Educillum. Educillum huius loci verificatum est ab antiquo pertinuisse ad subditos, qui ad rationem communitatis vina educillabant, verum post­modum fuerunt diversimode impetiti per dominum terrestrem tandemque ad extremum conventum fuit, ut a festo Sancti Michaelis usque ad Nativitatem Domini subditi educillent, a festo autem Nativitatis usque Michaelis domino terrestri deserviat, oenopolam porro providum ipsi subditi providere tenentur. Lucrum huius educilli est incertum, possunt tamen in eo per tres quadrantes anni educillari vini urnae circiter ducentae. Census. Cum subditi Feőlreuenses, uti et Vereknienses sint destituti terris arabilibus et emolumentis, quibus aliarum possessionum incolae gaudent, censum domino terrestri nullum pendunt ordinarium, videlicet Sancti Georgii et Sancti Michaelis, neque etiam contributiones comitatus 34 praestare tenentur, prouti id productum in originali eorum testimonium commissariorum anni 1615. deciarat. Quod testimonium de verbo ad verbum se taliter habet : „Nos ad exactionem restantiarum contributionum publicarum deputati commis­sarii fatemur et recognoscimus egregium dominum Stephanum Amadé vice­comitem modernum comitatus Posoniensis de exemptione et immunitate a dica et contributionibus duos pagos, Feolrew nimirum et Vereknie ad arcem Posoniensem pertinentes ob productum testimonium exemptionale et alias causas subsequentem deliberationem habuisse. Anno 1615. die 27. Maii per­lectum et discussum est testimonium super exemptione pagorum Vereknie et Feőlrew, quod dominus Stephanus Amadé exhiberi curavit ac superinde deliberatum est, quod sit sufficiens et cum articulo sexagesimo secundo anni 1609. 35 concordans. Nam utriusque istius possessionis incolae neque censum pendunt ordinarium, neque décimas ullas solvunt, ut qui carent terris ara­bilibus et solum in traiectu Danubii inserviunt. Actum Posony, ut supra. Paulus Almassi, Petrus Reuay, Ioannes Lippai, Matthias Andrant, Benedictus Pakay episcopus Vaciensis, Pridericus Hermannus." Molendina. Sunt hic duo molendina ripae Danubiali applicata, unum pertinet ad Benedictum Szalay modernum officialem, alteram est Simonis Nierembergerin viduae, a quovis solvitur imperialis unus, f. 1 d. 50, item a quovis anser unus bene saginatus ad festum Sancti Martini. Macellum. Macellum est hie exigui momenti, a quo solvit lanio communi­tati f. unum et viginti quinque lib ras carnium. Byrsagia. Fiunt hoc loci byrsagia et iudiciorum processus consimili modo et or dine, uti superius in Varallia specificantur. Observandum tamen, venditionem, abalienationem, in alium translationem, sicut etiam impignora­tionem fundorum seu pertinentiarum immediate ad domos spectantium esse prohibitam sub amissione rei venditae. Si tamen aliquis paupertate vel alia extrema necessitate id facere compellatur et sessionem per se providere non possit, extunc pertinentias absque domo distrahere ei non licet, nisi tali per­sonae, quae laboribus domini terrestris et datiis sit sufficiens, domum ipsam una cum pertinentiis vendiderit idque coram iudice et iuratis loci eiusdem. Aliae quoque venditiones et emptiones hortorum, pratorum ad domos non spectantium fiant itidem coram iudice, inter tamen vicinos fiendae, extra­34 A megye számára behajtott adók. 35 Az 1609 : 62. tc. a porták új összeírásáról intézkedik. Ettől kezdve négy jobbágy­ház, illetve 12 zsellérház tesz ki egy kaput ; a vagyonosabbak, akiknek nagyobb mezei gazdaságuk van, segítik a szegényebbeket, a zsellérek pedig mentesek ingyen munkák és egyéb terhek viselése alól. Minden kapu után 3 forintot kell adni.

Next

/
Oldalképek
Tartalom