Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

Vineae. Habentur vineae ad arcem Posoniensem spectantes nobilitares in promontorio Posoniensi versus Reche, quarum una vocatur Schőneőll et ex parte orientali habet vineam summi templi Posoniensis Sancti Martini, 8 ab occidentali vineam magnifici domini Leonardi Amadé de Varkony, altera vero vocatur Gomollier, similiter in promontorio Posoniensi Talanayt dicto inter vineas Christophori Peck ab una parte, vero ab altera parte Michaelis Schoda vicinatur. 9 Quae duae vineae, si recte excolantur, existimare est illas posse urnas circiter quingentas producere, prout nunc ex potiori parte sunt desertae. Promontorium in parte Schlosspergh habet vineas subsequentes. Prima cuiusdam civis civitatis Posoniensis Osman dicti duorum quartalium, a qua solvit censum singulis annis f. — cl. 80 | Severini organistae Posoniensis quar­talis 1, solvit f. — d. 40 I Vinea cuiusdam civis Posoniensis Holtzeder dicti unius quartalis, solvit f. — cl. 40 | Henrici Vartzer subditi in praedicta Schlos­perg duorum quartalium, solvit f. — d. 80 | Magnifici domini Leonardi Amadé de Varkony unius quartalis, solvere deberet f. — d. 40, sed nihil solvit ex gratia domini comitis Stephani Palffy | Martini Pellenkircher civis Posonien­sis quartalis unius, solvit f. — d. 40 j Christophori Tutzentaller quartalis unius, solvit ab eadem f. — d. 40 | Ioannis Christophori Partinger civis Posoniensis quartalis unius, item consortia eiusdem Dullianskianae duarum quartalium, id est in Universum tres quartales, solvit ab iisdem f. 1 d. 20 | Georgius Kegl quartalis unius civis Posoniensis, solvit f. — d. 40 | Georgii Lieberhart civis Posoniensis unius quartalis, solvit f. — d. 40 | Possidet hoc loci etiam Ioannes Ignatius Vezteniczy unam parvam vineolam adiunctam cimiterio, de qua ni­hil solvitur. Summa vinearum no. 11, summa census vinearum f. 4 d. 60. Piscatura. Magister czehae piscatorum civitatis Posoniensis Wolfgangus Kueffer cum aliis piscatoribus no. duodecim in communi tenet aquas pisca­tiles, quae spectant ad arcem Posoniens'em, incipiendo a meta Petschen 10 vocata, quae dividitur a territorio Deuiniensi, usque ad metas possessionis Kapostaspruk in insula Challokőz per defluxum Danubii solvuntque toto anno (exceptis temporibus, quibus gelu concrescit Danubius) hebdomadatim f. tres Rhenenses in bona moneta ad quietantiam officialis. Pisces autem pro culina domini terrestris praestare solent, non tamen gratis, sed pro pretio competenti in defalcationem census supradicti. Telonium. Ex telonio civitatis Posoniensis tarn Danubiali, quam in piatea Fierember gössen 11 constitute solvit teloniator eiusdem Adamus Tindl ad rationem domini terrestris angariatim quartam partem omnium proven­tuum, obventionum et accidentiarum respectu fundi arcensis. 12 Teneturque idem teloniator, ut civitati Posoniewsi, ita etiam domino terrestri esse obstrie­tus iuramento. Salarium porro eius ex antiquo usu constituit angariatim f. novem, quos ipsémet sibi exsolvit et proventibus telonii, antequam ratas portiones tam civitati, quam et domino terrestri deponat. Usu receptum est, quod boarii quaestores, si quando aestivo tempore ante foeni falcaturam et post etiam, per territórium arcense sua pecora pepulerint, respectu damno­8 A pozsonyi Szent Márton székesegyház, a pozsonyi káptalan temploma. 9 Hibás mondatszerkesztés. 10 Pöcsen nagy kiterjedésű sziget volt Pozsonytól délre, Ligetfalu nyugati szom­szédságában. 11 Ezt a pozsonyi utcát nem ismerjük közelebbről. 12 A „respectu fundi arcensis" jelentése: mivel a vámhelyek — egészen vagy részben — a várhoz tartozó területen (fundus arcensis) feküdtek.

Next

/
Oldalképek
Tartalom