Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
precario obtinuit adhuc sexaginta f. Hungaricos, supra illos 200 Renenses. Successu deinde temporis, cum spectabilis et magnificus quondam dominus comes Ecchius hoc anno mortuus ipsum oppidum possideret, accessit ad eos simili ratione et mutui nomine petiit a civibus centum f. Renenses, quos acceptes ita in consuetudinem ipsis convertit, ut postea quotannis ad festum Purificationis Mariae cives ipsi hos quoque centum f. Renewses ratione laborum solvere debeant. Atque hoc pacto debent iam hoc tempore solvere per annum pro laboribus et servitiis universis ad festum Divi Ioannis Baptistáé f. Renenses centum, ad festum Divi Martini totidem, ad festum Purificationis similiter totidem centum f. Renensés, ad festum vero Divi Matthiae Apostoli sexaginta f. Hungaricos, qui in unam summám collati faciunt per annum trecentos f. Hungaricos. Insuper post hanc conventionem cum eis initam ad petitionem capita nei seu provisoris arcis soient dare per annum, cum laboratores inveniri non possint, plus minus decern falcatores, quorum singulis per diem solvit capitaneus nummos Hungaricos tredecim. Item très aut quattuor currus ad convectionem foeni, quorum singulis per diem solvit capitaneus seu provisor triginta très nummos Hungaricos. Ipsi tamen cives mercedem singulorum falcatorum ad viginti d. per diem, convectionem vero foeni ad octoginta complere soient. Antiquitus solebant eis per annum ad educillandum imponi nunc unum, nunc duo vasa vini. Postea tamen comes Nicolaus a Salmis, quasi precario, induxerat ipsos, ut centum urnas per annum educillarent, deinde vero eosdem cives Sabarienses 3 induxit similiter precario sive petito comes Ecchius a Salmis ad hanc consuetudinem, ut nunc iam ducentas urnas Posonienses singulis annis educillare soleant. Verum cum difficile eis sit vina advehere et vasa eorum revehere, proximis annis soliti fuerunt convenire cum capitaneo seu provisore pro hac educillatione et pro ratione lucri, quod ex ea sperari posset, nunc octoginta, nunc centum, nunc centum et decern f. Hungaricis, hoc autem praesenti anno 1574. centum et viginti f. Hungarici pro lucro convenerunt. Piscatores habitantes in Wedryez, 4 suburbio civitatis Posoniensis. Magister communitatis horum piscatorum, Christophorus Fon cum quattuor sibi adiunctis piscatoribus stipulata manu protulit vetus privilégium confirmatum a divo quondam Ferdinando, Romanorum imperatore et rege Hungáriáé ac sacra maiestate imperatoria Maximiliano secundo rege Hungáriáé etc. nunc imperante domino nostro clementissimo, quo descriptum est quindecim esse debere magistros piscatorum, quorum singuli per hebdomadam singulos sedecim nummos Hungaricos solvere tenentur, qui constituunt per annum f. Hungaricos centum viginti quattuor d. octoginta. De piscatoribus exteris. Siquis piscator Moravus pisces hue Posonium ex Moravia aut aliunde extra regnum advexerit piscesque hie in Danubium in arcam imposuerit, solvere tenetur cr. duodecim. Siquis vero piscator Hungarus ex Hungária pisces advexerit et in arcam piscatoriam hie imposuerit, sex cr. solvere tenetur. Vadum in Pyspeky. Matthias Zabo veteranus servitor, praefectus vadi* fassus est. Ex eo tempore, quo Danubii inundatio frequens esse coepit, ab annis videlicet compluribus, multum diminutos esse proventus vadi, ita quod 3 Nyilvánvalóan „Samarienses" helyett. 4 Vödrie Pozsony egyik külső városrésze volt. Ezt a nevet egy utca őrizte meg, amely a vár és a Duna között feküdt. 5 Révész, a rév felügyelője.