Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)
ÉSZAKNYUGATI ORSZÁGRÉSZ
Nomine et in persona praefati domini magistratus nobilis Andreas Podhradgjaé proponit in hunc modum : Qualiter his superioribus temporibus praecitati I, nescitur unde moti et quo spiritu furoris ad id inducti, antefatum officialem diris verberum plagis et ictibus affecissent. Ob quem actum potentiarium peteret eosdem I singillatim convinci et ad comparationem proclaman. I personaliter adstans negat per omnia contra se erectam actionem. Procurator domini magistratus protestatur super negativa unius I, comparentis videlicet et in quantum fieri poterit, paratus est praemissam verberationem officialis comprobare statueretque testes, quos etiam examinari cuperet. Quantum ad alterum I, f ilium praefati Joannis Zanj, is, quia legitime citatus non compareret contumacia ductus, expectaret contra eundem iudicium. Primus testis Georgius Sstrba, iuratus examinatus fassus est nihil se scire ad propositum. Secundus Martinus Wesscziczek, iuratus fassus est : a Widel, ze kdy dworsky udjerel na Jancziho Zania, Janczy gemu czakan do ruku uchitel, á w torn se na zem powalyly, Janczy na wrch padel na dworskeho, ä rekeZ 6 ted dworsky, 2 kdy bich chtei wnywecz obrátilbych te. 3 Tertius Andreas Kwczian, iuratus examinatus fassus est, ut praecedens testis, in ordine secundus. Deliberatum est. Ex duorum testium fassionibus manifeste apparet in actione denotatum I se opposuisse officiali domini magistratus super ipsumque iacuisse, imo minas etiam super ipsum praemisisse, nempe quod posset cum ipso, quod vellet, faceré. Ex eo convincitur in poena violentiae fl. 20 faciente, in duabus domino magistratui, in tertia vero parti laesae cedente. Quantum vero ad alterum I, Georgium, f ilium ipsius : in poena non venientiae fl. 4 domino provisori cedente convincitur. Uo. 71. I. 2 Helyesen: dworskemu. 3 Magyarul: Látta, hogy amikor az ispán Zani Jancsira ütött, akkor Jancsi kezébe kapta az ispán csákányát, és ekkor a földre estek. Jancsi az ispán fölé került, s ekkor azt mondotta az ispánnak: ha akarnám, megsemmisíthetnélek téged. a Az eredetiben itt pont van. b A dőlten szedett betűk után az eredetiben vessző van.