Mályusz Elemér: Zsigmondkori oklevéltár II. (1400–1410) : Első rész (1400–1406) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 3. Budapest, 1956)

undecumque portanda et ducenda aut vehenda ad predictam civitatem nostram per vias ac stratas communes antiqua et licita consuetudine ad eandem ten­dere importaverint vei introduxerint vei fecerint quomodolibet importari, í 11 ï universas easdem res et bona ibidem deponere sive reponere nec inde dispor­tare, sed ibidem religare, ponderare et equabria mensurare aut vendere et com­mutare finalemque compositionem ibidem facere teneantur et debeant per omnia iuxta ritus et consuetudines in aliis regni nostri locis et civitatibus circa depositiones rerum mercimonialium hactenus solitas observari. Item nolumus, quod aliquis mercatorum tam nostrorum quam aliorum regni nostri prelato­rum et baronum ac nobilium, presertim tamen incole predicte civitatis nostre societatem mercatoriam cum forensibus contrahere quomodolibet debeant vei audeant. Statuimus insuper, ut quilibet tam nostri proprii quam aliorum quo­rumvis prelatorum, baronum et nobilium regni nostri ac etiam forenses merca­tores se nostris more solito locorum ostendare tricesimatoribus civitatemque, ad quam cum eorum mercibus ire pretendunt, denominent, ab eisdem exhibi­tionis et ostensionis signum ad cautelam reportando. Volumus autem non ob­stante predicto statuto nostro, ut omnes et singuli incole Posonyensis, Soprony­ensis, Thyrnawiensis et Thrynczynensis civitatum nostrarum cum universis suis mercimonialibus ad ipsam civitatem Lewtschensem venientes ad deposi­tionem rerum suarum non debeant astringi, qua quidem libertate incole pre­dicte civitatis nostre Lewtschowiensis similiter et viceversa gaudere debeant et perfrui, dum et quotiens ad easdem Posonyensem, Sopronyensem, Thirnawien­sem et Trynczynyensem civitates nostras cum rébus suis mercimonialibus con­tigerit declinare. Annuimus insuper et favemus, ut universi incole et cohabita­tores prefate civitatis nostre Lewtschensis etiam secure et libère possint cum universis rébus suis mercimonialibus per universa regni nostri clymata et ad partes Transsilwanenses, Segnyam, maritimas et ultra, ubi voluerint, non ob­stantibus quibuscumque aliis litteris super facto depositionis rerum mercimo­nialium huiusmodi cuiuscumque seu quibuscumque datis vei concessis. Item nolumus, quod aliquis forensium mercatorum pro exigendis suis debitis eques 1 transire alibi preterquam in civitates sepedictas. Quotiens autem et quandocum­que contingeret aliquem vei aliquos ex pretactis mercatoribus singulis indige­nis vei forensibus cum rébus suis mercimonialibus per se vei alium ductis de via aut strata directa et débita contra eandem dispositionem nostram alibi pro industria declinare aut etiam res huiusmodi ad prescriptam nostram civi­tatem inductas contra predicta iura et statuta nostra super depositionibus mer­cimoniorum, ut prescriptum est, per nos tradita per se vei per alium quemlibet extraducere aut alias quomodolibet contrayre, extunc auctoritate nostra da­mus et concedimus ipsis civibus plenam et omnimodam facultatem per se vei suos et per quamvis potentiam, quam ad hoc invocaverint, res et bona talium mercatorum ex culpis eorum prescriptis arestare, in prescriptam civitatem adducere easdemque singulas pro nobis ac se ipsis auferre et recipére ac tali modo et ordine confiscare, ut scilicet nobis due partes cedere et conservari debe­ant parte tertia ipsis civitatibus rémanente. Premissa autem omnia volumus et mandamus in foris et aliis locis publicis ubique palam facere proclamari. A szöveg élén jobb felől : Commissio propria domini régis. XVI. század első feléből való másolat. *A másolatban : eqwnes. Kassa (Kosice) város lt. Regisztrálatlan oklevelek. (F.) — Tartalmilag átírva II. Ulászló 1496 jún. 11. ítéletlevelé­ben, amely szerint a király a Kassa és Lőcse közt az árumegállítójogért folyt perben érvény­telennek nyilvánította, mivel a lőcseiek 1405/6. nem erősíttették meg Zs. új pecsétjével. Ua. titkps lt. D. (Depositorium.) Nr. 40. (F.) — Sprawozdanie 24., reg. jún. 6. kelettel.

Next

/
Oldalképek
Tartalom