Kumorovitz L. Bernát: Veszprémi regeszták (1301–1387) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 2. Budapest, 1953)

Az oklevél szövege : Lodovicus dei gratia rex Hüngarie fidelibus suis nobilibus et aliis cuiusvis status hominibus in diócesi Wesprimiensis episcopi coñstitutis et exi­stentibus, decimasque ab antiquo solvere debentibus salutem et gratiam. Licet pridem in congregatione nostra Bude, ubi nostra residentialis curia celebrata, consuetam solu­tionem decimarum ad instantiam vestram et aliorum regnicolarum nostrorum inmuta­veramus et cum frugibus seu in specie easdem vestris diocesanis episcopis solvi manda­verimus, tarnen, quia ex hoc tarn nostre, quam vestrarum animarum grave detrimentum et iacturam cognoverimus imminere, propter quod etiam per dominum sumpmum pontificem nobis extitit inproperatum ; et quia etiam de negotio, quod ad nostrum forum vei dispositionem non pertinet, nos intromittere non debebamur, ideo predic­tam dispositionem et ordinationem in hac parte revocamus et volumus, ut sicut tempo­ribus progenitorum nostrorum et nostris usquemodo, predictam solutionem decimarum, fiebat vel soluta erat, fieri in pecunia, sic et hoc anno per vos et alios nostros regnícolas persolvatur, cum hac tarnen moderatione, ut ubi duodecim vyennenses vel decern pro capetia exigebantur, non plures quam octo vyennenses, et ubi pauciores vel octo exi­gebantur vel solvebantur, eomodo, prout solutum erat, simulcum decimis agnorum, edorum et apum exigatur et solvatur, dummodo numerus ipsorum octo Vyennensium nullatenus excedatur, aliis autem annis solvantur ipse decime et exigantur, sicut deli­bera verimus, ut anime vestre saluti videatur expediré. Quare fidelitati vestre firmo regio sub edicto precipientes mandamus, quatenus decimas ipsas dicare permittendo vestro diocesano episcopo tempore consueto, vel suis decimatoribus per ipsum deputatis secundum moderationem et limitationem supradictam simulcum decimis agnorum, edorum et apum absque contradictione aliquali persolvatis, aliud nullatenus faceré presumpmatis. Et hoc volumus in foris et locis publicis pa [lam faceré]. Vobis autem comitibus vel vicecomitibus in dicta diócesi coñstitutis firmiter precipiendo mandamus quatenus decimatoribus dicti episcopi. . ¡* exigendum predictas décimas höminem vestrum, si necesse fuerit, ad. . . 2 , qui ipsas decimas modo superius expresso, unacum de[cimatoribus].' . . 3 domini episcopi exigat plene et integre nostra auctoritate mediante. Datum Bude, feria quinta próxima ante festum beati Ma[tthei] anno domini Mollesimo CCC mo E mo secundo. 442. 1352. okt. 25. e.a I. Lajos király a veszprémi Mária-monostor apácáinak a panaszára, hogy a veszprémi káptalan nyolc Palaznnk-i curiájukat elfoglalva tartja, meghagyja a fehérvári káptalannak, küldje ki bizonyságát, hogy kíséretében a felsorolt királyi emberek valamelyike a szomszédok és határos birtokosok jelenlétében foglalja vissza a sessiókat az apácák részére, az esetleges tiltako­zókat pedig idézze meg ítélőszéke elé. Tamás országbíró 1353. nov. 27-i oklevelében tartalmilag átírva. — Vk. m. lt. Paloznak 31. 1 Egy-két szó hiányzik. 2 Egy szó hiányzik. 3 Egy szó hiányzik. 4 Okt. 25-én történt a birtokvisszafoglalás. 12 Kumorovitz: Veszprémi regészták

Next

/
Oldalképek
Tartalom