Mályusz Elemér: Zsigmondkori oklevéltár I. (1387–1399) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 1. Budapest, 1951)

220 1391 április 28 nobiles seu viri ecclesiastici, qui in contrarium huiusmodi nostre statutionis et decreti eorum iobagiones ad alterius possessiones libère abire non intenderent permittere, extunc talis nobilis seu vir ecclesiasticus receptis secum uno vei duobus iudicibus nobilium illius comitatus, in quo hoc factum oriri contingent, quibus semper ad id harum série toties, quotiens opportunum fuerit et expediens, accedere iubemus, ad huiusmodi tales personas eorum iobagiones vi retinere volentes accédant iidemque iudices nobilium cum eisdem facta omnia, pro quibus eorum iobagiones vi apud ipsos reservare intenderent, iudicare, dis­cutere et rectificare debeant et teneantur. Et si iidem iudices nobilium per eorum litteras exinde necessario emanandas prefatos retentos iobagiones liberos fore iustos et nulli inibi debitores fore relinquerint et cognoverint et tunc domini talium iobagionum iuxta premissum nostre celsitudinis decretum eosdem libère et sine omni impedimento simulcum rébus et bonis eorum universis abire per­mittant hys pénis interiectis, ut si iidem tales liberi iobagiones per quemcumque non permitterentur pacifice abire, iuxta continentiam litterarum ipsorum iudicum nobilium predictarum, extunc persona talis in decem marcis denariorum contra partem aliam, utputa dictum iobagionem liberum ad suam possessionem moraturum traducere volentem convincatur eo facto. Et insuper vos et alii wayuode nostri in futurum constituendi prefatum talem iobagionem retentum iuxta premissarum litterarum eorundem iudicum nobilium continentiam libe­rare et eundem indempniter persone predicte eum traducere volenti cum suis bonis universis reddere et restituere debeatis ac debeant atque teneantur tem­poribus semper successivis. Et volumus viceversa amodo et deinceps pro parte vestra et aliorum dictorum wayuodarum nostrorum futurorum pretaxatis viris ecclesiasticis et nobilibus premissam legem modo, quo supra per nos limitatam iugiter et in evum firmiter et inviolabiliter observari. In cuius rei testimonium et robur efficax présentes duximus concedendas. Datum in Koloswar, feria sexta proxima post festum beati Georgii martiris anno domini Mmo CCCmo nonagesimo primo. Hártyán, hátlapján nagy pecsét nyomával. Az oklevél jobb felső szegélyénél és a pecsét alatt : Propria commissio domini nostri regis.* Az eredetiben : queritaret. Dl. 30.742. 2004 Ápr. 28. (in Cluswar, f. VI. p. Georgii) Zs. Erdély lakosainak ügyeik ren­dezése céljából — az oklevél bevezetése pontosan megegyezik az előző oklevél szövegével — körükbe érkeztekor előterjesztett panaszára, amely szerint cum aliqui ex eisdem proscriptionis nota obfuscati aut pro aliquibus factis ex rigore iuris legitimé processis in sententia capitali convicti extitissent, extunc wayuoda noster Transsiluanus et alii iudices ac regni nostri iustitiarii regia auctoritate suffulti ad domum talium nobilium convictorum contra eorum libertatis pre­rogativam ab antiquo approbatam destinando ipsum convictum non solum suis propriis verum etiam uxorum, filiorum et fratrum eorundem rebus spoliari fecissent atque bonis eorundem convictorum portiones possessionarias occu­pando et apud manus eorum reservando, mivel az erdélyi nemesek és proceres mindig hűek voltak a szent koronához és hozzá, a prelátusokkal és bárókkal elrendeli, hogy a vajda, az alvajda s minden más bíró az elitéltek házához máskép nem mehetnek, nisi primitus in possessionibus dictorum convictorum descensum faciendo ipsos previa ratione suis rebus et bonis précise ipsos et proprie tangentibus relinquat fore destitutos aliis rebus et bonis uxorum,filiorum et fratrum convictorum prefatorum salvis semper et indempniter eisdem rema­nentibus, possessiones etiam seu portiones possessionarias ipsorum convictorum filii vel fratres eorum aut eorum generationis homines, quibus magis congruit, iuxta regni nostri ritum et approbatam consuetudinem in condigna earundem

Next

/
Oldalképek
Tartalom