Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok II. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)
XXI. Csanád megyei követek utasítása az 1790-es országgyűlésre
3,k./Ut in sublimioribus dignitatibus constitutes, per quondam augustissimum Romanorum imperatorem Josephum II.denominates e praegestis officiis removeat; proque singulis officiis regia maj estas- quattuor individua proponat, et candidet, ex quibus status et ordines regni pro arbitrio unum eligere queant. 3.1-/Ut ad omnia officia tarn ecclesiastica, quam politica et caraeralia non alii, quam nativi Hungari, cumamot ione modernorum, ad mentem articulorum 13.1715. et l6.1741.admoveantur. 3.m./Ut nobiles armalistae pari cum donatariis jure ab omni taxatione immunes sint. /.../ 3.o./Ut universa, et singula Regni Hungariae Partiumque eidem adnexarum jura, libertates, praerogativas et consuetudines tarn ipsa regia majestas sánete et inviolabiliter observet; perqué omnes observari faciat. 3.p./Sacram regni coronam juxta veterem regni consuetudinem, legesque patrias per certas ad hoc delectas personas saeculares in hoc regno, nominanter vero in metrópoli civitate Budensi conservabit, nec eandem ullo sub praetextu,aut colore e regno auferri faciet. 3.q./Hactenus recuperata, et expost, Deo adjuvante, recuperanda quaevis hujus regni Partiumque adnexarum partes et tenuta, ad mentem etiam juramentalis formulae, praenotato regno et eidern adnexis Partibus nunc, pro tunc reincorporatis declarentur. /.../ 3.s./Transilvania, Gallicia, et Lodomeria ad hoc regnum ab olim spectantia et jure eodem tenta, ac occupata, quam et comi\