Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok II. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)

XX. Határjárás Csanád megye pusztáin, 1746.

Per eundemque ductum progredientes ad passus 174 tertiam, tandem vero ad 159 passus 4-tam cursualem metam in certo colli­culo Kishalom nuncupato renovavimus, quae praedium Kisiratos ab 3/ oriente, ab occidente vero praedium Dumegyháza distinguit. j Semperque ductum septemtrionalem observando ad passus 257, 5-tam, non secus ad passus 400, 6-tam, demiun ad 420 passus 7-mam cursuales metas renovavimus, quae ab oriente praedium Kissiratos, ab occidente vero praedium Dumegyháza distinguit. Tandem ad passus 382, in certo colliculo Bárrányhalom nuncu­pato renovavimus tres metas capitales, quarum una ex parte sep­temtrionali praedium Kutas, in cuius meditulio lapis K et D sig­natus infossus est inchoative, altera praedium Kisiratos termi­native, tertia denique a parte occidentali praedium Dumegyháza continuative distinguit. Per eundemque ductum septemtrionalem, modicum tamen ab ori­entem deflectendo ad passus 268 ereximus 9-nam metam, quae ab oriente praedium Kutas, ab occidente praedium Dumegyháza dis­tinguit . In eademque linea per terras arabiles progrediendo ad pas­sus 310, 10-am, ad passus vero 368, 11-am metam ereximus, quae ab oriente praedium Kutas, ab occidente vero praedium Dumegy­háza separat. Iteratoque módica declivie ex ductu priori versus septem­trionem facta, in loco nonnihil demissiori renovavimus tres me­tas capitales, quarum una ab oriente praedium Kutas terminative, altera a septemtrione praedium Kevermes inchoative, tertia ab occidente praedium Dumegyháza continuative distinguit. Indeque per praedia Kevermes, et Dumiratos /nullam ibidem

Next

/
Oldalképek
Tartalom