Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok II. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)

XXX. Protestáns iskolai szabályzat, 1784.

ut ea, qua decet, reverentia fiat. Praeceptores ipsi suis exemp­lo praeibunt; se et totum corporis habitum ad Divinae Majesta­tis venerationem componendo. . IV. Horas binas continues ante meridiem, totidem a meridie, aeque continuas, Praeceptores publici impendant classibus suis docendis; privati autem praeceptores singulas ante meridiem, singulas rursus a meridie dabunt revocandis iis, quae praecep­tore publici tradiderunt, proxima hora, in classibus suis. V. In classem suam, sine scitu et consensu professorum admittant neminem. X. Nemo praeceptorum discipulis suis tradat quiddam, quod inuti­le esse ipse, periculo proprio, edoctus est, de quo probabiliter quisque per se iudicabit; modo propriam experientiam consulat, utrum sibi hoc, de quo tradendo cogitat, vel, in disciplinis addiscendis, vel in vita communi aliquo casu, vere profuerit an non ? Inprimis caveant omnes ne quid majoris momenti ,inconsultis superioribus , tradant. XI. Perpetuo in eo sint praeceptores, ut discipuli, sine adgra­vatione memoriae,ex crebrisque responsionibus ad quaestiones propositas discant omnia, quae discenda sunt; et iudicium exer­ceatur potius, quam memoria fatigetur. /.../ XIII .Adsuefaciant a.dtentationi discipulos suos; sine certo or­dine, nunc unum, mox ilium f interrogando de iis, que tractan­tur, praesertim exactione pensi, ne unquam unum jubeant totum pensum continuo reddere, sed ubi unus exorsus fuerit, mox, post aliquot sententias lectas aut de memoria recitatas, alium eidem,

Next

/
Oldalképek
Tartalom