Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok II. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)
XXII. Vizsgálat az érdi birtokok állapotával kapcsolatban, 1755.
Tertius testis Paulus Gajarszky annorum circiter 36 subditus excellentissimi domini comitis Josephi Illésházy d,e eadem ex possessions Tárnok inclyti comitatui Alberegiensi adjacente examinatus fatetur. Ad l.Se nescire quot et quales ante annos 20 subditi in Tárnok fuerint, si quidem ante 15 solum modo annos habitatum ad Tárnok semet contulerit, dicit tamen se ab aliis Tarnokiensibus audivisse ante 20 annos unurn rusticum plus quam nunc tres valuisse ac quod nunc non plures quam 41 mediae sessionis quartalistaeque simul,nec non 30 inquilini partim proprias gazulas habentes partim apud alios commorantes reperiantur. Ad 2.Fatetur prouti testes in ordine primus et secundus refert que. quod in Tárnok exceptis duobus svevis reliqui vero omnes slavi habitent. Ad 3.Fatetur quod in Tárnok 5 vei 6 rustici sint., quorum quilibet 6 boves intertenet. quantum vero reliqui subditi inter3/ neant-" ignorat . Ad 4.Non plures quam duos in Tárnok rusticos equos intertenere recognoscit . Ad 5.Quod in autumno circiter 20 aratro pro labore dominali ex Tárnok exire possunt, in vere autem siquidem pecora debitora esse solent pauciora aratra produci queant. Ad 6.Jugalistae tantum duobus diebus menstruatim non secus et manualistae ordinarium laborem praestare solent, in autumno tamen et vere tenentur circiter pro 60 metretis terras in territorio Erdiensi subarare . Palcaturam tamen messem et convectionem frugum accurate perficiunt.