Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok I. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)

VIII. Úrbéri Iratok, Győr megye, Bezi, kilenc kérdőpont

Secundo : Ubi autem nulla de praesenti urbaria exis­tunt, praestationes colo­nicales a rusticis exigun­turne juxta initos eatenus contractus vel vero juxta receptum usum ? A quo tem­pore seu receptus ejusmodi usus,sen vero initi idcirco contractus initium sumpse­runt et recepti sunt ? An non item ante modernos con­tractus seu urbaria alia praefuerint, et qualia; quandove modernus obligati­onum usus inceperit ? expeditum urbarium exstat prae manibus incolarum, recens vero nullum. Ad secundum : Praestati­ones colonicales a Geor­gio Varga pro redemptio­ne robottarum et aliarum datiarum dominalium, immo et decimae condonatione, dominus Franciscus Mecsé­ry juxta contractum de an­no 1766, die secunda Maji emanatum, colono suo in­tegrae sessionis desiderat annuatim F1.55. Idem prae­attactus dominus Mecséry a colonis suis Stephano utpote, Georgio et Paulo Hima in sessione integra, divisione mediante pro al­lodio et residentia contho rali suae dominationis obventa, in prae sentiarum juxta contractum de anno adhuc 1765, die sexta deci ma Pebruarii emanatum de­sumpsit florenos 70; jam vero eandem sessionem in

Next

/
Oldalképek
Tartalom