Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok I. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)
IV. 1715-ös összeírás, Sopron város
quibus fossorum 734 idest septingentorurn trigintaquatuor capaces communiter unam urnam; 845 idest octingentorum quadraginta quinque fossorum quadrantes tres; 3572 idest ter mille quingentorum septuaginta duorum, unum quadrantem; fossorum vero 6214 idest sex mille ducentorum et quatuordecim , subinde quadrantem frequentibus tres, quatuor mensuras proferunt ex eo , quod plerumque a certis brucculis ipides nominatis destruerentur , ac uredini et grandini , frequentissime autem pruinae obnoxiarentur . Vinum harm vinearum, prout ipsae distinctae haberentur, est talis bonitatis, ut decern, duodecim, octo et novem, quinque et sex florenis distrahatur; verum propter sumptuosam, quae hie loci /: prae caeteris :/ requiritur, culturam, multis subinde annis nec expensae refunduntur . Commercia hie exigua sunt, res praeter vinum nullas habet distrahendas . Sylvae in territorio hujus civitatis existentes civitatis /: idest: public! :/, adeoque instar dominalium sunt. Molae in territorio hujus civitatis praesenti conscriptioni obnoxiae non dantur. Generaliter civitas ista praeter beneficia jam superius enumerata nullum aliud beneficium conscriptioni obnoxium habet. Actum Sopronii , anno et die ut in praemissis.