Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok I. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)
XII. Budai történeti értékű iratok, 1741. Királyi látogatás
- 139 XII. Budapest F6varos Levéltara IV. 1019. 5^á^i-Í2ríá^íi_áríl^_ií§Í2iS-i-.¿Zá:i • Királyi látogatás Géneros!, Prudentes et Circumspect! Domini, mini observandissimi ! Ex adnexo hic benigno suae majestaxis sacratissimae mandato uberius intellecturae sunt praetitulatae dominationes vestrae, quae pro moderna confusa rerum crisi ejusdem sacrae majestatis intentio et dispositio sit. Cum vero rerum circumstantiae eo omino jam inclinare videantur, ut altefata regia majestas cum augusta aula sua, adeoque Cancellaria quoque Regia Aulica Hungarica Intra paucos dies Budam descensura sit; nine praeattactas dominationes vestras officiose requirendas esse duxi , quatenus regio quartériorum magistro Budam jam praemisso, in eo particularem assistentiam praebeant , ut turn pro me, cum et dominis consiliariis regiis hungaricis, et aliis Cancellariae commembris competentia et commoda quarteria, ac in quantum fieri potest, et occasio admittit, omnia in uno districtu et vicinia ordinentur;eo etiam singulariter reflectendo, ut in hospitio meo commodum cubiculum pro celebrandis consiliis, in propinquitate autem separata commoditas pro officio Cancellariae, Archivo item Regio, Registratura, et Expeditura designetur, Praeterea vic-