Mitteilungen des k.u.k. Kriegs-Archivs 5. (Dritte Folge, 1907)

Hauptmann Paldus: Johann Christoph Müller. Ein Beitrag zur Geschichte vaterländischer Kartographie

Ein Beitrag zur vaterländischen Kartographie. 109 Brevissima Regni Bohemiae descriptio geographico- politica. Boliemiae Regnum medias inter Germanicas provinoias situm, cum comitatu Glacensi et districtu Egerano ab Oriente versus Occasum ad 37. milliaria Bohemica, seu 50. circiter Germanica; a Meridie autem Septentrionem versus ad 30. Bohemica, seu 40. Germanica extenditur, ambitu 115. Bohe- micorum, seu 153. Germanicorum milliarum cinctum. Latitudo et Longitudo ejus Geographica, si, dato sufficiente Instru- mentorum apparatu et tempore, proprias instituere licuisset Observationes Coelestes, etiam certa hie assignari posset; cum interim ab aliorum saltern traditione utraque sit mutuó desumta: atque hoc modo inter grad: 48. min: 38, et Grad: 50. min: 47. latitud: nec non inter Grad: 32. min: 12, et Grad: 36. min: 15 longitud. Bohemia interjacet. Confines Uli provinciáé sunt, ab Ortu : Silesia et Moravia ; a Meridie: Austria superior, Districtus Passaviensis et Ba­varia; ab Occasu: Palatinatus superior, Marchionatus Culm- bacensis, Voitlandia, Saxoniae pars; a Septentrione denique: Saxoniae regiones, Misnia, et Lusatia superior, irt et pars Silesiae. Distinguebatur antehäc Bohemia, praeter Glacensem et Egeranum suprä nominates districtűs, non itä proprié ad Enm spectantes; in partes, seu Circulos quatuordecim, qui erant nominatim. Bechinensis, Prachinensis, Pilsnensis, Elen- bogensis, Satecensis, Schlanensis, Podberdensis, Moldaviensis, Kaurzimensis, Czaslaviensis, Chrudimensis, Regino-hradecensis, Boleslaviensis et Litomerieensis. Duravit haec distinctio ad novissima usque tempóra nostra. Sed, cum hi circuli, seu partes Regni nirnia iniqualitate inter se discreparent: hinc Clementissimum Mandatum emanavit Imperatorium, ut ad majorem reducerentur aequalitatem, ita ut, qui erant omnium minimi, aut duo in unum coalescerent, aut unus alteri, extincto pristino nomine, accumularetur. Ita factum est, ut Circuli Podberdensis et Moldaviensis, utpote sibi mutuó contigui, in unum, qui nunc, a Regia urbe Beraun, Beraunensis vocatur; concreverint; Elenbogensis verő, amisso nomine, Satecensi sit unitus; Schlanensis denique, mutató nomine ä Regia urbe Rakonitz, nunc Rakonicensis audiat. Atque hoc mo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom