Katolikus gimnázium, Miskolc, 1895, A gimnázium története

38 i Verum illa hic quaestio enascitur, quinam ex autoribus hactenus receptis juventutis in manus sint tradendi, ne a proposito scopo aberretur, praesentique studiorum instituto maxima ex parte satisfiat. Ut huic quaestioni rite occurratur, in mentem venire debet, non eorum dun- taxat habendam esse rationem, qui in hisce ludis ad humanitatem, studiaque ultreriora praepa­rantur : sed eorum cumprimis, qui emenso Grammaticae curriculo literis valedicunt: unde sedulo videndum erit, ne dum institutio his accommodatur, illis non satis consulatur. Quod si primarius scopus in eo sit positus, ut decurso Grammaticae triennio, juvenes promte alqua expedite loqui latiné et epistolas, narrationes, relationes pluraque hujusmodi in usu vitae quotidiano occurrentia apte concinnare norint, palam est Ciceronis epistolas, Corne­lium Nepotem, aliosque receptos autores solos fini huic minime sufficere, nec deesse, quae contra hujusmodi delectum pugnent. Nimirum non est hic propositum formare eruditos viros, sed patriae utiles, atque pro­ficuos cives : gustus duntaxat verae eruditionis est ingenerandus, viaeque a longinquo indicandae eodem perveniendi, si cui nobiliores igniculos natura insevit, et cujus de meliore luto finxit prae­cordia Titan : praecipua puerorum studia apprime consentire debent cum vilae futurae usibus et conditione. Quare necesse erit peculiarem proponere librum finibus tam dissimilibus accomodatum, qui complectatur verum scopo proposito idonearum congestum quemdam non modo e scriptori­bus aureae aetatis, sed etiam ex aliis probatis recentioribus. Porro in autorum, rerumque excerpendarum delectu prae oculis esse debet id, quod jam supra generatim commendatum est, delectum fieri in usus juvenum, qui et natione inter se differunt, et dissimillimas in posterum tempus inituri sunt vitae sustentandae rationes; de­bet igitur liber omnibus et singulis ex aequo esse aptatus. Latini sermonis elegantia classibus, ut dictum est, humanitatis reservatur; satis erit hic eo perduxisse adolescentes, ut scholas emensi sensa sua norint rite exprimere, correcteque scribere; id unice agitur, ut bona latinitatis jaciant fundamenta, ac veluti prima ducant linea­menta ; quamobrem nullum scriptorum genus debet iisdem ignotum esse, ipsa styli, rerumque perpetua varietas, ac vicissitudo eosdem pro varia cujusvis propensione titillabit, et domi etiam ad legendum fontesque ipsos, unde haec, illave sententia desumta est, inquirendos impellet. Sin autem assidue idem sit terendus aulor, ipsa haec aequabilitas taedium puero generabit, mul­tumque progressiones ejusdem retardabit; imo teste non raro experientia, scriptor ceteroquin praestantissimus, lectuque dignissimus saepe non fastidio solum, sed etiam odio esse incipiet. Congestus autorum incommoda ista evitabit, finibusque praefixis accomodatus erit, s1 complectatur a) Selectos aliquot actus e Plauti ac Terentii Comoediis, et Minutii Felicis Dia­logis. b) Quasdam meliores Ciceronis, Senecae, Plinii, et Pauli Manutii Epistolas, c) Breviores juventuti blandienles sermones, qui in historicis veteribus passim occurunt. d) Exempla con­stitutioni Regni, ac juventuti apta, desumta ex iisdem autoribus et Valerio Maximo, quae si rite proponantur, ex intelligentia in voluntatem pervadant, animosque ad morum probitatem, et virtutis amorem excitent, e) Compendia locorum ex historia naturali Plinii senioris usibus juvenum accommodata, f) Compendium cum animadversionibus in oeconomiam rusticam diti­onum ad Regnum Hungáriáé spectantium conflatum e scriptoribus de re rustica, videlicet e Portio Catone, Terentio Varrone, Columella, Tauro Aemiliano. g) Loca selecta ex operibus Virgilii, Horatii, Phaedri, Ovidii, h) Proverbia denique, et sententias, quae doctrinam quam­piam moralem contineant. Congestitum hoc opusculum operiere esse compendiarum res ipsa loquitur, cum Magister illud anno hoc tertio cum discipulis percurrere totum debeat. Ut haec institutionis pars e sententia cedat, atque peculiarem utilitatem adferat, auto­rum explanatio perfecte utique comprehendi debet; hunc autem in finem necesse erii 3) Ut hoc eodem anno in recte instituendis cogitationibus, contexendisque ratiocinationibus juventus erudiatur. Eam adolescen'es jam ingrediuntur aetatem, in qua mens et judicium sese explicare incipit, atque accedente Paedagogi explanalione haud difficulter capere potest, quid sit notio, judicium, theorema, ratiocinatio : quid nomine definitionis et experientiae veniat: quid scientia, fides, opinio, praejudicium, error: quibus modis eruenda veritas, dijudicanda scriptura, quis libros cum fructu legendi, quis alios convincendi, vel refellendi modus ? Si Magister luculentae horum explanationi opportuna adjungat exempla, si inter legendos autores attentionem tironum ad haec identidem reflectat, dubium non est fore, ut ex hac instituendi ratione non modo breviore tempore eruditionem consequi, verum etiam certa in secuturam vitam emolumenta haurire possint. Hoc pacto praeparatis, ac veluti subactis discipulis, perfacile jam erit 4) Elaborare minora argumenta; idque sive latina, sive vernacula lingua. Nempe initium sumetur a Periodologia, et exponentur partes ac proprietates Periodi

Next

/
Oldalképek
Tartalom