Katolikus gimnázium, Miskolc, 1895, A gimnázium története
3G dente Magistri semitam complanantis industria, sparsa haec in mente vocabula anno secundo in unum cogant, ac inchoatum latinae linguae aedificium prosequantur. Duae sunt ad hunc scopum viae, altera naturalem rerum ordinem sequitur ; alteram experientia docet esse rectam, quae quidem juventuti Hungarae nunc primum erit sternenda, et quasi complananda. Primam ingrediuntur pueri quamprimum ad scholas latinas adeunt dum videlicet primitiva linguae vocabula condiscunt, seque methodo praestituta occupant; eadem et altero hoc anno tenenda est norma, nisi quod hic verba illa primitiva seminis vicem agant, quod ado- lescentum mentibus insitum a moderatoris industria incrementum accipit, et maturitatem. Alter videlicet iisdem proponetur vocabulorum liber, qui praeter primitiva, etiam eorundem derivata et composita complectatur, qua memoriae mandare non erit difficile, si Magister rursus, aut anno superiore, ea publice legenda curet, pronunciationem, et syllabarum dimensiones observet obscuras eliam in lingua vernacula vocum nationes declaret, modum, quo derivata, aut composita enata sunt, ostendat; si vocabula sub eadem litera in libro collecta repetendo non retento vocum ordine examinet, ita, ut pueros de compositis ad simplicia, de derivatis ad primitiva redire cogat, si denique ea adhibeat adminicula, quae adjuvandae memoriae opportuna esse videbuntur. Quemadmodum anno primo ea proponentur exercitia, quibus primitiva duntaxat vocabula apte innexa sint, ita secundo ea erunt danda, quibus praeter primitiva, derivata etiam, et composita varia conserantur, atque conjugentur. Exercitia haec scholarum tempore ad leges Grammaticae analytice exigande sunt ita, ut suae vocabulis definiantur nationes, et traductione primum per partes fac'a, demum totum in maternam linguam convertatur; ipsa haec traductio domi a discipulis in scriptum referatur, publice a Magistro deinde relegenda, et corrigenda, a pueris vero fine libri eandem continentis subsidio rursus latinitate donanda: atque haec exercitatio cum quotidiano memoriae penso gradatim continuetur. Via altera, quam experientia confirmari diximus, eorum est, qui privatam in Gallica, aut quavis alia lingua institutionem accipiunt: si enim linguae praeceptor artis suae probe gnarus est, ipseque alumnus diligentiam adhibet, quinis hebdomade quavis impensis horis constat adolescentes intra biennium etiam in locis, ubi linguae ejusmodi usus est rarissimus, ad certum aliquem perfectionis gradum pervenire. Memoria quidem condiscendis linguis generatim opus est; verum ista methodus hoc habet peculiare, quod earum rerum significationes et nomina congesta proponantur, quarum usus est quotidianus, quod amoenae ad traducendum historiae, facetae interrogationes, cogitationes acuta“, aliaeque attentionem, et sciendi cupiditatem provocantes narrationes institutionem reddant faciliorem. Quid obstat, quo minus haec eadem norma longo usu probata, etiam ad latinam linguam accomodetur, praesertim si cum priore prudenter societur? quid si exercitia ordine cete- roquin primitivorum concinnata, rerum in usu quotidiano positarum significationes contineant iisdemque obsoletarum loco inserantur narratiunculae de rebus patriae, de Ecclesia, de eruditis, de natura? quid si eventus, quorum memoriam celebramus? si Regum domesticorum sapienter dicta, et facta? civium praeterea facinora, aliaeque res memorabiles? nonne juventutis attentio plurimum stimulabitur, atque industria acuetur? Sicuti vero duplici hac via campus aperitur pueris copiam verborum adipiscendi; ita secundo hoc anno pro viribus elaborandum est, ut penitiorem regularum cognitionem consequantur: quem in finem plenior Grammatica etiam anno tertio, ac deinceps usui futura iis danda est, ac statim ineunte secundo anno epitome regularum juxta institutionis capita in majore quadam tabula exaranda, et publice proponenda, explicandique partium singularum usus, et commoda: insuper declarandae in quavis parte occulentes regulae cum suis exceptionibus: ostendenda inter legendum vocum adplicatio, praecipue in analysi exercitiorum semper recurrendo ad regulas, ut hac repetitionum frequentatione juvenes non tam vocum syllabum memoriae imprimant, quam earundem vim ac nationem sibi propriam reddere adlaborent. Et hoc quidem pacto via utraque ita consociata esse videtur, ut juventus absque taedio, et molestia utrique simul insistendo ad optatam metam denique perveniat. Reliquum est, ut etiam de facultate recte scribendi, ac loquendi pauca dicantur. Collecta primo anno sat ampla vocum suppellectile, pares jam erunt adolescentes initio anni secundi latiné balbutiendi sibique mutuo interrogatiunculas quaspiam proponendi, atque ad easdem respondendi; et hi quidem, qui primo semestri in quotidiana conversatione latiné loqui observabuntur, publice collaudandi et excitandi erunt, quin tamen ceteri eam facultatem nondum adepti vituperentur ; verum altero semestri communis omnibus lex esto, in commercio quotidiano hac semper utendi lingua ita, ut qui mutuos erroies, verborumque inopiam primo quoque tempore ad Paedagogum detulerint, publice eam ob rem collaudentur; Paedagogus