Református Kollégium, Marosvásárhely, 1894. Az iskola múltja
85 modice adhibitis, sed contra monitis svasoriis blandis, ac comitate affabilitateque respirantibus ac quasi fluentibus orationum cursibus sunt eo adducendi, impellendi. Legitur Catonem habuisse paedagogum Sarpedonem nomine, hominem urbanum et comitatis plenum^ et qui verba magis, quam verbera in promtu habuerit. Quare plurimum Catoni ad literarum morumque rationem profuit. Paruit namque ei Cato, fecitque omnia ejus jussa. Praestat igitur, ut magistri pueros sibi commendatos, non aliter, quam fillios omni curä et amore prosequantur, nullum refugientes in erudiendis eis laborem, pro quibus, cum ad eruditionem perfectam evaserint, non minus gaudebunt, quam agricolae pro plantatis arboribus, ubi dulcem edunt fructum. Deinde interest eorum, qui docent, dare etiam operam, ut non solum eruditione ipsis discipulis praecellant, sed quam maxime moribus praeluceant, quos discipuli ceu exemplar vivum imitentur, et quorum vestigiis insistant ac sic tandem se satisfecisse officio suo arbitrentur secundum versiculum illud passim jactatum: Ut decuit docuit, qui re sua verba probavit; Nam persaepe: Plus malefacta nocent, quam benedicta docent. Quid juvat, ut faciant alii fugiant ve, docere; Si fugienda facis, et facienda fugis. Yerum ne ab ordine eo, quem in definitione scholae supra posui? discedam : oportet me sermonem transferre ad discipulorum quoque officia recensenda atque enumeranda, qui imprimis necesse habent, ut omnes conatus, omnes labores, omnem operam, curam, diligentiam eo dirigant atque conferant, ut praeceptori suo, eum, quo dignus est, tribuant honorem; eä, quá par est, ornent reverentia. Alexander magnus cum interrogaretur: utrum magis desideraret patrem Philippum, an Aristotelem praeceptorem? „Magistrum — inquit, ille enim ut essem; hic autem ut praeclare institutus essem, author fuit.“ Ex cujus responso facile liquet, plus eum tribuisse praeceptori prae parente. Nec sine causa. Sciebat namque se pretiosius quiddam hausisse atque accepisse a magistro, quam a genitore. Ut pote ab hoc tale, quod neque temporum, neque aetatum, neque locorum omnium est; ab illo autem non solum quod omnem aetatem posteriorem, sed etiam quod omnia loca ac tempora consecutura complectitur, atque quod ne iisdem quidem circumscribitur terminis, quibus solis cursus ; nempe studia sapientiae, quae (ut Cicero ait) adolescentium