Református Kollégium, Marosvásárhely, 1882
modice adhibitis, séd contra monitis svasoriis blandis, ac comitate affabilitateque respirantibus ac quasi lluentibus orationuin cursibus sünt eo adducendi, impellendi. Legitur Catonein habuisse paedago- gum Sarpedonem nomine, hominem urbanum et comitatis plenum^ et qui verba inagis, quam verbera in promtu habuerit. Quare plu- rimum Catoni ad literarum morumque rationem profuit. Paruit nam- que ei Cato, fecitque omnia ejus jussa. Praestat igitur, ut magistri pueros sibi commendatos, non aliter, quam íillios omni curä et amore prosequantur, uullum refugientes in erudiendis eis laborem, pro quibus, cum ad eruditionem perfectaiu evasorint, non minus gaudebunt, quam agricolae pro plantatis arboribus, ubi dulcem edunt fructum. Deinde interest eorum ,• qui docent, dare etiam operám, ut non solum eruditione ipsis discipulis praecellant, séd quam maximé inoribus praeluceant, quos discipuli ceu exemplar vivum imitentur, et quorum vestigiis insistant ac sic tandem se satis- fecisse officio suo arbitrentur secundum versiculum illud passim jactatum: Ut decuit docuit, qui re sua verba probavit; Nam persaepe: Plus malefacta nocent, quam benedicta docent. Quid juvat, ut faciant alii fugiantve, docere; Si íugienda facis, et facienda fugis. Verum ne ab ordine eo, quem in definitione scholae supra posui^ discedam : oportet mo sermonem trausferre ad discipulorum quoque officia recensenda atque enumeranda, qui imprimis necesse habent, ut omnes conatus, omnes labores, omnem operám, curam, diligen- tiam eo dirigant atque conferant, ut praeceptori suo, eum, quo dignus est, tribuant honorem; eíi, quíl pár est, ornent reverentiä. Alexander magnus cum interrogaretur: utrum magis desideraret pa- trem Philippum, an Aristotelem praeceptorem ? „Magistrum — inquit, ille eniin ut essem; hicautemut praeclare iustitutus essem, author fűit.“ Ex cujus responso facile liquet, plus eum tribuisse praeceptori prae parente. Nec sine causa. Sciebat namque se pretiosius quiddam hausisse atque accepisse a magistro, quam a genitore. Ut pote ab hoc tale, quod neque temporum, neque aetatum, neque locorum omnium est; ab illő autem non solum quod omuem aetatem posteriorem, sed etiam quod omnia loca ac tempóra consecutura complectitur, atque quod ne iisdem quidem circumscribitur terminis, quibus solis cur- sus; nempe studia sapientiae, quae (ut Cicero ait) adolescentiam