Marisia - Maros Megyei Múzeum Évkönyve 13-14. (1984)
IV. Note – patrimoniu
Ф60 MIHAI SPIELMANN 10 Et triados Sacrae sistitur ante Thronum. Esse facit Fontem Gregibus sapientia rivis, Unde fluit puris, pellitur atra sitis, Esse facit Regem, stygius quó sternitur hostis. Atque refert populus pulchra Tropaea sacer. Esse facit Zelum, qui schismata cuncta perurit. Per quem condita Lex, servat ubique gregem. Esse facit montem, pi'a lex ubi collige flores, Diximus Exemplum, quod paeit ecce bonum. Esse facit Lucem, tenebris quae pervia cunctis. Exuant, ut mentis clausa secreta monet. BsSe facit formam, quam nempe sequantur Ovile, Hanc pia dum spectat Caula, secura manet. Hoc ubi jam Praesul septem TIBI sydera fulgent, Insula sydereo quam bene juncta Pedo. Sculpsimus apta Pedo, septem jam sydera claro, Insula, sed Lapidem spectat habere novum. Durior hic lapis est , cunctis vel cautibus alto. Quas Siculae trabes obstupuere saló. Alter est quamvis Tarpesia Culmina rupes, Vcrtioe Carmeli Sydera tacta putes. Fortior Aeoliis, ubi continent arce furores Aeolus & ventos rupe premente tenet. Mitior est, quamvis scindas de rore Papillam Unde pium nectar pendula sugit apis. Suavior est quamvis de florum carpe favilis, Purpureum solis, vel Tibi summe Jubar. Dulcior Aurorae pulchris est semper Ocellis, Dum spargit teneras imbre recente rosas. Splendidior gemmis, vel quas tegit anxia saxis, Terra, vel aurifero parturit aegra sinu. Hic rutilat Dacum Septemplice Vertice colli. Splenduit, & nostris jam lapis iste Scholis. Doctor subtilis Thesibus dum pauper abundat, Sponte duum misit, tunc Lapis iste Jubar. Hinc resonet Laudes, viariatis Echo figuris, MAJORI resonent pectora nostra sono. Et quá reriferus cristato lumine Titan, Et quá deciduá Luce rubescit humus. Sydus Hyperboreum quo stringit plaustra Bootes, Plejadumque simul, Pharrasidumque plagas. Et quá deciduas Lux torrida vergit in umbras, Echo sonet Laudes, * Schola nostra TUAS. Devotus Cliens, * Capellaiius Praeses Cum defendentibus.