Marisia - Maros Megyei Múzeum Évkönyve 3-4. (1972)
Istorie
268 lOAN CHIOREAN - IOSIF MUZSAY. 2 AN EXÄ NOS FERDINANDUS PRIMUS divina favente dementia Austriae imperator, apostolicus Hungáriáé et Bohemiae rex, hujus nominis quintus, rex Lombardiáé, et Venetiorum, Dalmatiae, Croatiae, Slavoniae, Galitiae, Lodomeriae et Illyriae, rex Hierosolymae et archidux Austriae, magnus dux Heturiae, dux Lotharingiae, Salisburgi, Styriae, Corinthiae, Carnioliae, magnus princeps Transilvaniae, marchio Moraviae, dux superioris et inferioris Silesiae, Mutinae, Parmae, Placentiae et Guastallae, Osvecinniae et Zatoriae, Teschinae, Foro Julii, Ragusae et Caderae, etc. comes Habsburgi, Tirolis, Siculorum, Kyburgi, Goritiae, Gradiscae, princeps Tridenti et Brixinae, et marchio superioris et inferioris Lusatiae, et Istriae, comes altae Amisiae Feldkirkiae, Brigantiae, Sonnenbergae, et dominus tergesti Cattari, marchiae Slavonicae etc. MEMORIAE commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis et singulis quod Nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum consiliarorum humillimam intercessionem nostrae propterea factum majestati, tum vero humillimam precum COMMUNITATIS POSSESIONIS HODOS sedi nostrae siculicali Marus ingremiatae, benigna habita ratione, volentes insuper utilitatem et commodum chari nostri magni principatus Transilvaniae promovere, populis incolisquae eiussem succurrere, in praedicta possessione, FORA seu NUNDINAS anniversarias, quovis anno tribus vicibus, utpote FESTIS SANCTI CAROLI, SANCTI RUDOLPHI, MATHAEI EVANGELISTAE in dies Vigesimam octavam lanuarii, Decimam septimam Aprilis et vigesimam primam Septembris incidentibus, si in hos, dies festus non incidat, si secus autem igitur die, seu feria proxima non impedita, celebrandas sub iisdem jmnino libertatibus, juribus, privilegiis, et immunitatibus, quibus aliarum civitatum, oppidorum, villarum, et possessionum Fora seu Nundinae anniversariae celebrantur, perpetuo celebrandas, benigne indulgendas, et concedendas esse duxerimus, annuentes, et concedentes, imo annuimus et concedimus preaesentium per vigorem, absquae tamen praejudicio Nundinarum, seu Fororum anniversariorum aliorum locorum. Quocirca Nos universos et singulos mercatores negotiatores institores, et forenses homines, atque vatores quoslibet, harum serie assecuramus affidamus et certificamus, quarenus ad praedictas Nundinas, seu Fora anniversarie per Nos in possesione HODOS modo praemisso celebrari indulta et concessa, cum omnibus mercimoniis, rebusque justis et bonis secure libere ac sine pavore et periculo personarum rerumque et mercimoniorum vestrorum veniatis, properetis et accedatis, peractisque ibidem cunctis negotiationibus vestris, ad propria aut alia quae malueritis, loca redaeatis, salvis semper rebus et bonis secure libere ac sine pavore et periculo personarum rerumque et mercimoniorum vestrorum veniatis, properetis et accedatis, peractisque ibi-