Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

pietatis et religionis inopes essent, huic meo utriusque ecclesiae muneri summa qua potui diligentia et doctrinae evangelicae puritate (iudicium tarnen penes alios sit) hactenus praefui. Cum autem tempus messis adesset et ipse a Walachis decimas ex merito et iure signare iuberer, meo pretio equos et quosdam, qui loci situm noverunt, conduxi, qui me in decimando iuvarent. Postea cum ego quibusdam aurigis et plaustris ad colligendum signatas decimas venirem, quique Walachorum cum frumento furtim abstulerunt et decimas iam signatas, eas vero, quas reliquerunt, viliores sues cor­ruperunt adeoque iniuste (ut solent quae etiam unica causa ante­cessorum meorum discedendi mutandique locum fsait) egerunt, ut iam nigratae famis rabiem et molestiam sedare una cum meis non possim. Quare illustrem Vestram Magnificentiam maxima cum hu­militate tanquam iustitiae et aequitatis amantem, ecclesiaeque iam senescentis defensorem oro, ut me Vestra illustris Magnificentia ab hac iniuria vindicare et Walachos, qui durissimae cervicis sunt, ad solutionem iustiorem hortari et cogere velit. Quod si minus fiet nec ego nec alius, ut omnibus in Eremo notum est, verbi divini et sacramentorum minister in Eremo manere poterimus. Et utraque pars simul et Eremitae et Walachi magnum animarum damnum propter non auditum verbum trahent. Sed non dubito, quin Vestra illustris Magnificentia in memóriám revocabit, summám esse alicuius regionis aut urbis laudem et decus veram, puram et sinceram evan­gelii iustificantis praedicationem. Huius etiam pietatis, quoniam Semper Vestra illustris Magnificentia verae religionis et ministrorum verbi amans ac defensor fuerit, praemiis coronabitur laetissimis, hereditate scilicet aeternae vitae. Datum ex Eremo 4 3. Calend. No. Anno 1569. Illustris Vestrae Magnificentiae deditissimus Gaspar Hillid (?) parochus in Eremo, artium baccalaureus. 2. Keltezetlen. [i$8o. körül.] Prunnus János 1 prédikátor Thurzó Szaniszlóhoz. 9 4 Szepesremete— Einsiedel. Szepesmegye. 1 Galgócon született, látogatta a jenai és a heidelbergi egyetemeket, 1582­ben Wittenbergbe ment, ahol május 2.-án fel is avattatott. Hazatérése után 1586-ban a trencséni iskola tanítója volt. (V. ö. Stromp László: Magyar evan­gélikus egyháztörténeti emlékek a Tótprónai és Blatniczai Prónay nemzetség levéltárából és könyvtárából. Kiadja báró Prónay Dezső. Bpest, 1905. 72. 1.) 2 1559—1583. szepesi főispán. Megh. 1586-ban. Luther tanainak a Sze­pességben nagy pártfogója.

Next

/
Oldalképek
Tartalom