Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

De militari Uywariensium seditione 1 non sine stupore et hor­roré intellexi. Ita maleferiati meretricis Babylonicae filii, ut patris sui instar referant, nunquam quiescere possunt, quin litem de lite serant et omnia turbis, caedibus et sanguine misceant, scio enim non aliunde incendium istud profectum. Vestrae vero illustrissimae Dominationi multum debebit vel hoc nomine communis patria, quod tantum malum etiam cum vitae suae discrimine in herba (ut aiunt) oppresserit. Istis autem turbonibus, qui nos iamdudum exitio devo­verunt et spe quodammodo devorarunt, metuo, ne idem accidat, quod magis in Persia post interitum Cambysis, cum egregie illorum fastum et astum, si non superant, certe adaequent. Quod D. V. Ill-ma seribit, se valetudine frui commoda, per­gratum mihi auditu est. Faxit divina Providentia, ut ea una cum magnifica domina et liberis diutissime fruatur bono ecclesiae et patriae afflictae. Ego quoque Dei benignitate valeo melius. Ceterum illud de armalibus 2 quanta cum voluptate et lae­titia legerim, neque verbis neque calamo exprimere possum. Hic, hic, V. Ill-ma D. totum suum erga me amorem videtur effundere, dum votis ipsis meis maiora, potioraque pollicetur. Et quis ego sum, aut quae domus patris mei, ut eam tantus heros nobilitare animum induxerit? Nimirum hoc est, quod semper hactenus et ad­miratus sum et celebravi, vidisse me mukös dominos virtute prae­stantes, sed tantum de omnibus bene merendi Studium, quantum est in V-a Ill-ma D-ne (absit adulatio) in nemine vidisse. Dominus Deus V-am Ill-mam D-nem et vice versam posteritatem benedictionibus suis impleat. Status ecclesiae et scho^ae nostrae est per Dei gratiam et felix et tranquillus. Verum ecclesia Teschiniensis periclitatur. Introducti quippe sunt iam duo monachi in templum arcis et promulgato im­peratoris per Silesiam privilegio de religionis libertate, cum ubique Te Deum laudamus in ecclesiis Augustanae confessionis caneretur, solis Teschiniensibus canere fuit prohibitum. 3 Exustae etiam quinque personae, quae insanum illum ab insano turpium muliercularum amore artibus muliebribus avertere praesumpserant. In summa status 1 Az újvári zsoldosok 1609-ben a sok hátralékos zsold miatt fellázadtak kapitánvuk, Kollonics Szigfrid ellen. A lázadás lecsillapítására a királv Thurzó Györgynek teljhatalmat adott 1609. okt. 9.-én. (V. ö. Angyal i. n. 36—39. 11., továbbá fasc. 10. No. 14., fasc. 1. No. 54. és fasc. 2. No. 18.) 2 Lány Illés testvérével, Dániellel 1609. nov. 22.-én kapott Thurzó György ajánlására címeres nemeslevelet. Amint 1609. nov. 26.-án Thurzóhoz írt levelében olvassuk, azt kérte tőle, hogy címerképül ,,pro tipo serpentis exaltati substitueretur antiquum meum insigne, quo etiamnum in sigillo utor, nimirum rrux cordi et flammanti inserta." Kívánsága persze már nem volt teljesíthető. (Árv. lt. Fasc. 198. No. 76. és 81.) Személyére 1. bővebben a 86 1. 3. jegyzetét, 3 Az 1609. aug. 20.-Í felséglevél megengedte Sziléziában a szabad vallás­gyakorlatot. A tescheni herceg 1579—1617 között Ádám Wencel. aki a felség­levelet semmibe vette. (V. ö. Loesche, Georg: i. m. 464. 1. A müb^n megtalál­ható a vonatkozó irodalom is.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom