Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

1608. október 2. Biccse. Thurzó György Vilmos Farkas bajor herceghez. 1 Aug. 6.-ról hozzáintézett levelére biztosítja, hogy minden erejével a prot. vallás ügyének előmozdítására fog törekedni. Fogalmazvány. — Fasc. 2. No. 15. Wolphgango Wilhelmo comiti palatino Rheni, duci Ba­variae etc. Illustrissime ac excellentissime Princeps, Domine et Patrone mihi summa observantia colende, post servitiorum meorum in gra­tiam C-nis V-ae promptissimam oblationem. Redditae sunt mihi illustrissimae C-nis V-ae literae ad me Neoburgo Cisdanubiano 16. Augusti stylo veteri, recens praeteriti datae, 2 in quibus praeter alia duo mihi maximae admirationi fuerunt, quae ut hic mente sincera et ab omni adulationis aura, quam me semper fugisse plurimi probi testari possunt, aliena repetám, suadet concepta illa erga illustrissimam C-nem V-am a primo mox con­tractae ad eandem notitiae die illibata observantia et constans de C-ne V-a benemerendi stúdium. Revocare dignatur illustrissima C. V. in memóriám sermones nuper tempore expeditionis in Bohemiam susceptae et feliciter cum laudabili (!) duorum fratrum, de quibus vere illud propheticum: Vos dii estis, usurpari potestis, Rudolphi nimirum secundi impe­ratoris Romani eminentissimi atque gloriosissimi et Matthiae prin­cipis ac regis módis omnibus celebratissimi mei reconciliationis peractae ad me intimum suum servitorem factos. Et quod me quoque in parte eorum habeat, qui in conservanda Reipublicae et verae religionis libertate aliquid operae impendere non detrectarunt. Humanitatem hic C-nis V-ae primum affabilem ac solertiam vere heroicam considero, ubi ea, quae foris militiae agitata et per­tractata fuerunt, non illico, uti plerique hodie suspensis et depositis armis Vestra illustrissima quoque Celsitudo deposuit, verum altiori mente ea volvens et revolvens, praeclaros etiam istius colloquii praeteritorumque laborum fructus, curam nimirum, (quod alterum est) sanctae orthodoxae fidei et religionis promovendae C. V. sus­cipere benigne dignatur. Curam tali principi dignam! O principem tali curae dignum! Utinam Europa haec talium pectorum feracior esset, non tot nubes et litium saepius taedia nobis subinde oboriren­tur. Ac quod olim poéta ille de patria sua cecinit: Dii neglecti multa dederunt Hesperiae mala luctuosae, id et ego de nostra opposite 1 V. ö. a 47. 1. 2. jegyzetét. 2 L. a. 40. számnál.

Next

/
Oldalképek
Tartalom