Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

ágens, quod me neque doctrina, neque aetate hominem conspicuum in patroeinium suum adscire non dubitavit. Pro qua affectione et benevolo animo aeternum me memorem, gratumque futurum pol­liceor. Quia vero adhuc sunt remorae et obstacuia, quae cursum huius negotii quod ad laudem nominis divini, ad utilitatem et aedi­ficationem ecclesiae tractari coepit, impedire conantur: huic malo obviam tempestive eundum putavi: cudendum enim ferrum, dum calet. Quapropter Sp-lem ac M-am D-nem V-am tanquam benignis­simum patronum meum oro et quaeso, ut haec, quae iam proponam, animo generoso ferre, legere, corrigere atque roborare dignetur. Quodsi factum fuerit, omni negotio extrema manus imponetur. Quae autem illa sint, iam paucis aperiam. Primum et quasi fundamentale est hoc: Inter reliqua bene­ficia antiquitus collata parochiae Hricowiensi, 1 quae mihi confertur regenda et docenda, commemoravit et serio affirmavit Sp. ac M. D. V. esse hoc in usu legitimo, ut inquilini, qui sunt No. 7., terras parochiales arare suis bobus et aratris teneantur. Verum secus esse, accepi a dominó pastore Lietawiensi, 2 qui retulit, nihil aliud ipsos praestare in agricultura, quam unum ex inquilinis aratrum sequi et sustinere, quae res, quominus annuam vocationi, animum meum non parum vellicat. Idcirco Sp. ac M. D. V. penitius haec introspiciat ac pro sua industria et autoritate disponat. Secundo. Inquilinorum eorum unus est faber, qui nullas operas vel labores cum reliquis inquilinis praestare vult et id quidem propterea, quia M-tiae V-ae arte sua inservit. Tertio. Pagus Peklina, 3 ut censum Deo et caesari debitum exolvat, admoneatur. Nam et ipsis Deum necessarium esse puto, quod si possunt eo carere, bene. Quarto. Nova colonia Thurzowa 4 non negligatur. Quinto. Zaryeczie 8 inscribitur habere colonum unum. Verum eum lupum devorasse audivi, quem ut restituat, cogatur. Haec sunt et alia plurima, quae incumbunt examinanda et rectificanda. Quare Sp-lem et M-am D-nem V-am rogo humiliter, ut pro ea prudentia et sapientia, qua pollet, hoc in pristinum vigorem restituat. Quod si factura est, rem Deo acceptam, ecclesiae utilem, mihi auxiliarem, 1 Alsó- és Felsőhricsó Trencsénmegyében. Prédikátora Intibus Márton, akit Thurzó György Lietavába hívott meg. (33. sz.) 2 Matthei János. Reviczky i. feljegyzései 4. 1. Meghalt 1606. febr. utolsó napjaiban. (Árv. lt. Fasc. 198. No. 21.) 3 Peklina Trencsénmegyében, Hricso leányegyháza. 4 Turzófalva Trencsénmegyében. Alapította Thurzó György Boniecz Ádám és 40 valach colonus részére 1602. febr. 21.-én kiadott kiváltságlevelével. Fel­menti őket 12 évre minden földesúri szolgáltatás alól azzal a kötelezettséggel, hogy mennél többet irtsanak. Kiköti, hogy templom és parochia jövendő építésére kö­telesek minél előbb két jobbágyteleknvi területet kihasítani. (Esterházv Ivt. Bp. Rep. 27. Fasc. H. No. 254.) 5 Zarjecs, Trencsénmegye.

Next

/
Oldalképek
Tartalom