Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

pius et fidelis magistratus, omnes humanae conditionis status loquun­tur. Sine enim gubernatoribus piis, neque societas hominum rite stare, neque cultus Dei florere potest, sed merum chaos exsurgere et salus communis interire debebit. Talium rerum consideratione Ill-ma D, V. mota hactenus semper benignissimus extitit fautor ecclesiae Dei, imo pater potius, ita ut fama ista de D-ne V-a magnifica per om­nium hominum ora passim volitet. Ego coram Deo testis quoque sum, qualiter Ill-ma D. V. benignum se mihi et ecclesiae Dei in Klukno, 1 toto hoc biennio ostendit. Hactenus quippe non experi­mentum facere, sed quod maius est, laudes istius tantae pietatis D-nis V-ae magnificae apud religiosos divulgare sategi, dum aliquot voca­tionibus, quae aliunde offerebantur, neglectis, in loeo, in quo me Ill-ma D. V. offendit, perstiti. Quod ipsum studiose etiam efflagi­tabant auditores mei. Quia vero mobile vulgus facile a bono propo­sito deviat, nunquam me credidi affectibus ipsorum, sed me in toto committebam gratiae D-nis V-ae magnificae. Licet enim toto spiritu hactenus mei auditores laborarunt, ut gratiam Ill-mae D-nis V-ae ecclesiae nostrae novelláé conciliare, una laborarem, tamen nunc fervor iste sanctus flaccescere quodammodo in ipsis incipit. Illustris­sima enim ac magnifica D. V. omnia ecclesiae nostrae in pacifico statu reliquit ad adventum suum, ubi sola de bono ecclesiastico di­spensare cogitat, tamen auditores mei vel morae vel officii alicuius impatientes, ipsi dispensationem istam in praeiudicium Ill-mae D-nis V-ae aggrediuntur, dum ea, quae ex pacto vocationis mihi debent et D. V. magnifica in pacifico reliquit, mihi denegare subtrahereque praesumunt. Nam inter alia beneficia etiam decimam invehere tenentur, quod et praestiterunt hactenus non inviti, nunc vero relin­quunt frumentum meum coeli et iumentorum iniuriis expositum foris. Quod et Deum configit et me vehementer affligit, quia non praemonitum, tanquam procella ex insperato invaserunt, tempore augustissimo. Vident enim me neque ab equis neque a familia esse instructum. Quibus hactenus supersedendum fuerat, eo quod domini Berzevicy 2 omnino nolebant me circa equos occupari, sed libros tractare suaserunt. Atque ita ipsi auditores mei detrimentum quaerunt parochiae et templo suo, contra quod malum ego purgo conscientiam meam et libero animam Ill-ma D. V. coram Deo. Quantum enim potui, pro salute ipsorum laboravi et Ill-ma D. V. in nullo ipsis defuit, sed liberaliter beneficium petitum gratiosae mentis impulsu ecclesiae ipsorum ostendit. Humillime itaque peto, Ill-ma D. V. non patiatur foris emanere et corrumpi fruges meas, sed benigne dignetur committere auditoribus meis, easdem pro con­sueto more in horreum invehere meum, ut sit cibus laboranti in domo 1 Kluknó, Szepesmegye. 2 A Berzeviczei Berzeviczy család szepesmegyei ága. Nagy szerepet ját­szottak a megyei életben s a család tagjai jelentős pártfogói voltak a prot. egy­házaknak és iskoláknak.

Next

/
Oldalképek
Tartalom