Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

noster octennis rursus in pristinum relaberetur chaos. Et quia eccle­siae in Scepusio a divis regibus ea fuerunt gratia donatae, ut a pri­scis temporibus non solum nobilitas, sed etiam ipsi reges, decimas ad se pertinentes, ministris ecclesiarum liberaliter contulerunt, sicuti ad­huc, ubi vigor est pietatis, iustitiaeque id ipsum retinetur. Nihil ta­men quicquam decessit, sed potius accessit ad decus et celebritatem nominis ipsorum, cum revera regium sit, ecclesiae nutrimentum prae­bere et bene facere, sicut Sigismundus 2. 3 rex Poloniae dicere solebat, quod si autem omnino irrevocabile est propositum D-nis V-ae magnificae, tunc unum hoc peto et quidem suppliciter, Vestra ilustris et magnifica Dominatio pensitet meam fidelitatem, quam praestiti ecclesiae huic et D-ni V-ae magnificae. Nam domini com­missarii nomine D-nis V-ae magnificae sie me detinuerunt et ex ipsorum verbis spe conservandae huius ecclesiae coneepta, nihil com­mittere volebam, quo ecclesiae Kluknaviensis utilitati et nominis D-nis V-ae magnificae celebritati aliquid decederet. Verum absit facti exaggeratio. Unum tantum peto, illustris D. V., non me suo privet patrocinio, sed foveat benigniter in hoc loco, iuxta beneficia ab olim mihi data et ante me aliis quoque exhibita usque ad tempus, quo se obtulerit occasio promovendi me in alium locum ditionis suae. Habet enim arx Scepusiensis parochias, in quibus frequentes mutationes contingunt. Et hac ratione mutatio ecclesiae nostrae erit sine strepitu hominum. Confidimus in gratia Domini nostri Jesu Christi et pietate, favoreque Christiano D-nis V-ae magnificae nos obtinuisse, quod obsecrando petimus. In reliquo D-nem V-am illus­trem ac magnificam divinae gratiae commendamus et cum suis bene valere cupimus. Datum in Klukno anno salutis 1619. Maii 23. Paulus Cristallus pastor indignus ecclesiae Klukno­viensis et cliens illustris ac magni­ficae Dominationis Vestrae. 4 211. 1619. június 7. Pozsony. Thurzó Szaniszló Vitéz Imréhez, Sempte vára prefektusához. Bécset a csehek úgyszólván teljesen körülzárták, az ott rekedt Plathy Ferenc 1 is csak nádori menlevéllel jöhetett ki. A pozsonyi országgyűlésen a katholikusok közfelkelést követelnek a csehek ellen, 3 1548—1572. A protestánsok iránt türelmes volt és 1572-ben szabad val­lásgyakorlatot engedélyezett nekik. 4 V. ö. a 239. számot. 1 Thurzó Szaniszló komornyikja. L. bővebben a 245. 1. 1. jegyzetét.

Next

/
Oldalképek
Tartalom