Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
vius aliquid in nos statuendi ansa daretur et occasio; eosdem exponentes in eo, in quo hactenus a memoria hominum extiterunt, evangelicae religionis exercitio et statu, in futurum etiam libere persistere, neque illos novorum aliquorum ecclesiae ministrorum contra expressissima regni istius statuta, nolentibus ipsis, introductione perturbare vellemus, super quoque suam quoque maiestatem mox requisitura fuisset, nisi prius de toto hoc negotio informationem a nobis habere noluisset, cum impossibile ducat, voluntate suae maiestatis talia per nos fieri, sed vel propria autoritate aut vero aliquorum, pacem publicam non amantium, persuasione id attentari. Sperando, quod nos statutis publicis et conclusionibus praefati regni accomodabimus, neque maioribus turbis, de nobis conquerendi, vel aliquid contra nos statuendi ansa dabimus et occasionem, superindeque responsum nostrum expectando. Quas Ill-mae D-nis V-ae literas non potuimus non dolenter accipere, quod ad sinistram et iniuriosam hominum inquietorum, suaeque maiestatis et sacrae coronae peculiari et proprio iurisdictioni subditorum expositionem, nulla habita ratione, vel maiestatis suae sacrae caesareae atque regiae, cuius vigore haec geruntur, cuiusque benignae voluntati nos in iustis ac licitis prompte ac fideliter obsequi tenemur, uel personarum nostrarum, honorisque et existimationis nostrae, quae cum vita pari passu ambulant, violationis publicarum constitutionum, turbationis publicae quietis, praeter omne demeritum nostrum areui praeter opinionem animadvertimus, gravius quid in publica regni diaeta, contra nos, tanquam contra eos, qui sese publicis constitutionibus opponunt, statui debere, nobis denuntiari intelligimus. Id quod cum ab Ill-ma D-ne V-a etiam alias factum, non obscure meminerimus, nisi honoris, existimationisque nostrae obliti videri velimus, duras istas comminationes ferre amplius nequaquam possumus. Notum enim est Ill-mae D-ni V-ae, honestum quemvis honoris praemii defensionisque gratia servire consuevisse, haud secus nobis quoque hactenus non proscriptio aut riotae infidelitatis condamnatio, non vitae turpe discrimen aut saeva coniugum posterorumque nostrorum, quibus post facta nostra ob navatum domino et regi naturali fideliter operám misere conflictentur, pericula, sed honoris, dignitatisque amplificatio, condigna denique remuneratio, finis sincerorum indefessorumque senvitiorum nostrorum fuit propositus; mutatam nunc rerum vicem ac recte factorum, honestorumque studiorum nostrorum, meritorum denique in regem patriamque dulcissimam, praemium in poenam, in contumeliam versum, an aequa conditio sit, Ill-mae D-nis V-ae prudenti iudicio ponderandum, submittimus. Nos ab Ill-ma D-ne V-a potius tanquam cives patriae, tanquam membra regni non infima et rusticis istis oppidanis potiora, pro communis libertatis ratione, defensam nos in executione benignae suae maiestatis voluntatis, tanquam ab eius vicario et locumtenente, protectionem ac promotionem expectandam