Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

tranquillam gubernationem preeatus, officia sua cum orationum suffragiis humillime defert. Illustrissime Comes ac Domine Domine et Patrone debito ho­nore suspiciende. Harpyjae Polonicae, aves illae voracissimae, non­dum sunt saturatae. In absentia illustrissimi domini Lubomirsky, 1 vicecapitaneus Gembczinskius, 1 duo mihi extorsit vasa vini, quae 60 constiterant flor. Successor vero ipsius Mienkitzkius, 1 nil curans intercessorias Ill-mae C-nis V-ae, nulla ad capitaneum ipsum ad­missa appellatione, tertium non minoris pretii. Alter negotium sopi­tum et mortificatum, literis ad me scriptis testatus est, alter ore et manu iudici nostro Waraliensi idem promisit. Hisce diebus, cum iidem duo vicecapitanei apud nos essent, nova sex vasa vini rigide a me pro capitaneo postularunt, has prae­tendentes causas, quod in inventarium arcis Lublo 2 totidem per Gembczinskium, 1 vicecapitaneum abdicantem, essent relata, a me exigenda. Cum exciperem, literis probari posse, dominum Lubomirs­kium mihi reconciliatum, debitumque annihilatum, responderunt, culpam remissam, non poenam, hanc necessario luendam, et quidem integraliter iuxta inventarii continentiam, nisi carceres, direptionem bonorum aut capitis poenam subire vellem. Quae tamen omnia, uti ex argumentis non obscuris colligere licet, partim absente, partim inscio domino capitaneo aguntur, quem sudore miserorum pastorum, ordinariis pensionibus ipsi persolutis, minime delectari, credibile est. Soli officiales ista agunt, videntes pastores evangelicos ab omni parte auxiliis et patrociniis destitutos, non alium ob finem, quam ut me primo per iniustas explicationes defatigatum, exhaustum et oppressum abigant et hoc succedente, in alios pari modo desaeviant et bona ecclesiatica occupata papicolis tradant. Nam et in vicino oppido Olassiensi, 3 trituratores in horrea demortui pastoris constituerunt et novo plane exemplo omne excussum frumentum, quod heredibus Iure paterno cedere debebat, arrestarunt, imo contra protestationem per dominum praepositum 4 nostrum factam, currus pro avectione emiserunt, illud ablaturi, si iudex cum senatu, satis tamen meticu­lose, non prohibuissent. Et adhuc ancipiti fortuna de praefatis bonis spiritualibus inter Olassienses et Polonos disceptatur, politicis primariis ex 13 oppidis secure spectantibus, nihilque super contri­tione Joseph patientibus. Ideoque metuendum, ne eventus oscitantiae istius admodum sit tristis et infelix. Nam facile violentiae in con­suetudinem et legem convertentur. Quid Gniesnensi ecclesiae 5 acci­1 L. a 167. 1. 4. jegyzetét. 2 Lublóvár volt az elzálogosított szepesi városok sztarosztájának állandó székhelye. 3 Szepesolaszi, Szepesmegye. 4 Hosszutóthy István 1606—1647. 5 Gnézdáról 1615 őszén Lubomirski elűzte Spisko Vencel prédikátort és Kliesch Márton tanítót. (Bővebben Bruckner i. m. 224. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom