Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

Illustrissima Celsitudo Vestra et Domine Domine mihi gratio­sissime, salutem et obsequiorum meorum devotissimam semper obia­tionem. Binas Ill-mae C-nis V-ae literas exiguo tempore accepi Quantum attinet ad querulantium Varasdiensium allegata, 1 Ill-mae C-ni V-ae bona cum pace dixerim, falsa omnino esse, neque ullo plane inniti solido argumento. Nunquam enim verum esse depre­hendetur, revolutis non tantum Viennensis pacificationis quotieslibet, sed et subsequentis proxime post et reverendae (?) regni Vngariae diaetae articulis, regnum hoc Sclavoniae diversitatem religionum, verum unum solum veram catholicam et Románam, seclusis omni­bus aliis, admisisse. Insuper et contra arbitrium sub utraque specie sumendi Christum e diametro, quasi omnes sanctiones et statuta privata, simul et publica istius regni pugnant et sanctorum canonum. Neque ad strictissimum examen factum, plus quam decem personae contrarium evincere satagentes, repertae sunt: Non itaque ultra cen­tum. Sed esto plures, quam centum essent, respectu unius integri regni, centum homines, quasi unus, aut nullus reputantur. Accedit, quod regnum hoc in articulis fidei neque universaliter accipiendo a regno Hungáriáé neque seorsim a comitatibus et eorum constitu­tionibus iuxta publicas reclamationes dependentiam ullam habet. Quibus in hunc modum praemissis, diversarios excommunicando, pro mea authoritate dico, me nihil unquam fecisse, quod vel religioni catholicae, vel publicis istius regni statutis vel vero sacris canonibus contrairet, quae omnia, ubi transgressus fuisse comperiar, habeo meum archiepiscopum, habeo nuncium apostolicum et denique suam Sanctitatem, severos iustitiae et administratores et exactores. Osten­dam ad extremum, me neque suae sacratissimae maiestatis (si opus fuerit) expressam voluntatem, transgredi. In reliquis autem Ill-mae C-nis V-ae mandatis et monitis, me semper obsequentissimum, de­clarabo, eidem me totum devovens. Deus ter optimus maximus Ill­mam C-nem V-am diutissime salvam et incolumem conservet. Datum ex arce Zagrabiensi vigesimo sexto Augusti anno Do­mini 1615. Ill-mae C-nis V-ae servitor et capellanus devotus Petrus Domitrowycz episcopus Zagrabiensis m. p.~ 1 V. ö. a 172—174. számokat. 2 1611—1628.

Next

/
Oldalképek
Tartalom