Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

fixis in praesentia tarn peregrinorum quam incolarum pro libitu me excepit. Sacerdotes missam celebrabant, auditores vero, ne hiscere quidem ausi sunt et cum nonnulli mihi factam esse iniuriam dicerent, catenis sunt indusi. Ego vero aedes parochiales ingressus et reculis meis collectis in aliam domum concessi. Sacerdotes cum dispensatore per fenestram aedium parochialium sibi aditum quaerentes, me con­tinuo accersunt, ex quorum numero arehidiaconus Warersdorffensis 3 ex mandato episcopi Jaurinensis 4 mihi tertia die parochia disce­dendum esse iniunxit et nisi discedam, ligatis manibus et pedibus episcopo me transmissurum. Accedit quoque praefectus magnifici Bik Mikulosch, qui iudicem cum iuratis vocans, in nomine magnifici iis­dem serio iniunxit, ut sese religioni pontificiae addicant, mihique ut Solarium ad dominicam primam adventus solvant et successorem pontificium honore prosequantur, eique solarium reliquum ad festum Georgii contribuant, quod cum diu multumque recusarent, astanti­bus satellitibus et metu carceris obedientiam sunt polliciti. Quod cum mihi vitae et necis periculum instare viderem, quarta die summo mane in pagum magnifici domini domini Stephani Listhy 5 me contuli, sed provisore et dispensatore animadvertente, me fugám capessere, Croatis iniunxerat, ut ubi locorum me conspicerent, vel bombarum ictu me interficerent, vel captum et vinctum in arcem Lanse aut Lakombach deducerent, quod cum non succederet, Dei beneficio Über evasi et dominum dominum magnificum Stephanum Listhium accessi, qui literis scriptis ad Ill-mam C-nem V-am me ablegavit. Ego vero ad Ill-mam C-nem V-am, tanquam communem to­tius regni Hungáriáé iustitiarium, confugiens oro atque obsecro, ut iniuriam tam insignem, odio religionis evangelicae mihi illatam, vin­dicet, habita ratione nominis divini et sacrosancti ministerii, imo propter malum exemplum, meaeque innocentiae suffragetur et audi­toribus, ut integrum mihi solarium persolvant, iniungere et literis protectionalibus ac aliquo viatico instructum me dimittere non dedignetur. Deus omnipotens propter recens natum regem regum et do­minum dominantium Ill-mam C-nem V-am ad multos annos sal­vam et incolumem conservet. Dabantur Bitschae in die Johannis Evangélistáé anno 1614. Ill-mae C-ni V-ae subiectissimus Jonas Gerberides exul. 3 Helyesen Warischdorf, Kis- és Nagybarom Sopronmegyében. 4 Náprágyi Demeter. Bővebben 1. a 154. 1. 3. jegyzetében. 5 Listhius István, János győri püspök fia, a sopronmegyei Kabold ura. Bár kath. volt, a protestánsok iránt nagyon türelmes, amit evangélikus nevelője hatásának tulajdonítanak. (Payr i. m. 42. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom