Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

novo novae quoque leges introducantur, ita quoque modernus vice­capitaneus Dániel Miekitzki, 1 de novo rem aggreditur, Ütem refricat et controversiam sopitam ab Orco revocat, postulans a me sex vasa vini, quae 200 vix possunt comparari florenis. Cumque nuper 13 oppida cum magna pompa visitaret, mandátum sua manu exaratum et sigillo munitum ad me misit, serio mihi iniungens, ut intra duas septimanas vasa illa vini exolvam; nisi id fecero, poenam dupli, postea tripli, imo omnium bonorum mihi minatur amissionem. Dila­tionen! ad reditum domini Lubomirsky, sicut et appellationem nulla ratione impetrare possumus. Inclitus comitatus Scepusiensis per legatos eidem supplicavit, interposuit sese capitulum, intercessit do­minus praepositus, 2 sed laterem omnes laverunt. Perstat enim homo rigidus in sua sententia et in audito hucusque exemplo, fores ius­titiae praecludit. Non mea, sed aliena culpa mihi ista contingunt, qui ista et multa alia adversa, ob veritatem et aequitatem forti ani­mo pertuli, iam vero succumbere incipio, nemine mihi manus auxiliatrices porrigente. Proinde adhuc auxilium et consilium expeto, qua possum submissione rogans, ut Ill-ma V. C. una cum dominó supremo comite Stanislao Thurzone, mediatoris partes suscipiat et ab isto intolerabili iugo me eliberet. Quod commodissime fieri po­terit per intercessionem, ubi dominus Lubomirskius, qui iam Wien­nae esse reditur, per Vestrum disctrictum ad sua revertetur. Quod ipsum, si ab Ill-ma C-ne V-a obtinuero, apud Deum et homines glóriám magnam consequetur, religio nostra a dedecore, ministerium a misera servitudine vindicabitur, facultates meae, multo sudore acquisitae, non depraedabuntur, et multae nobilissimae atque claris­simae familiae in meo isto extremo discrimine, a cessationis et de­sertionis nota liberabuntur. Quod superest, Ill-mam C-nem V-am, quam diutissime valere et florere exopto. Datae Waraly, die 18. Decembris anno 1614. Ill-mae C-nis V-ae humillimus servitor M. Stephanus Xylander ecclesiae Waralensis pastor. 3 '-' Hosszutóthi István 1606—1647. 3 V. ö. a 142. számot és a hozzátartozó jegyzeteket.

Next

/
Oldalképek
Tartalom