Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XIV. Budapest 1930.

Paulinyi Oszkár: Iratok Kassa sz. kir. város 1603—1604-ben megkísérelt rekatolizálásának történetéhez

tempore conservatae ruinam et interitum paratum esse vi­deamus et sentiamus, dum bonís possessionariís omnibus tam ín territorio nostro, quam alibi existentibus a nobis ablatis 2 sic enervatos nos reperiamus, ut nulla civitatis publica ne­gotia tractare nec aedíficia in moenibus, molis et aliis conti­nuare, resque fere nullás civiles dirigere queamus, hac prae­sertim anni parte, quando agri essent arandi et colendi. ad vineas (quas nos annis praeteritis magno sumptu coluimus et nunc ideo fructum aliquem percipere deberemus) diverso­rum locorum necersaria devehenda, quandoquidem colonos «t subditos non b.abeamus, quorum opera haec omnia antea praestare solíti sumus. Nihilominus autem a sacra caesarea •et regia Maiestate et a Sua Serenitate, dominis nostris cle­mentissimis, benignissima accepimus mandata de taxis dan­dis, equis arteloricis et iumentis intertenendis, aliisque com­munibus et extraordinariis servitiis nostro sumtu praestan­dis et praestitis, sicuti taxam cum annuo censu persolvimus, 80 equos suscepimus et cum coeteris regnicolis iuxta Maie­statis Suae mandátum transigere et pro limitatione condigna propter 800 boves mutuam cuperemus habere corresponden­tiam. A quibus tarnen propter ademptos pagos excludimur, ubi nunc iussu domini generalis castellanus Lucas Kis 3 cum sibi adiunctis decimas percepit, in allodio civitatis suburbii triturationem instituit et proventus in molis (quo nec nobis aditus patet, dum iussu domini generalis aliquot germani milites ibidem ad excubias agendas noctes atque dies prae­stolantur) sitis ante portas civitatis nobis non permittuntur. Quoniam etiam idem dominus generalis aperte nobis indi­cavit, se praeter haec adhuc plurima habere, quae in effec­tum realem deducere velit, idcirco nos et universi cives et inhabitatores nil aliud, quam distractionem bonorum et re­cularum nostrarum et hinc alio discessum animo volventes, nescimus, per Deum immortalem quidnam amplius cogitare et quo nos in hac immerita et insperata rerum omnium con­fusione reique publicae privilegiorum et libertatum nostrarum oppressione vertere debeamus, attoniti, formidantes et de Om­nibus desperantes. Confidentes tarnen, si status praesens et innocentia nostra Suis Maiestatibus rectius proponerentur et Hadem melius informarentur, fore, ut nos exemplo coetero­rum Suae Maiestatis fidelium in libertatibus nostris potius defendamur et manuteneamur. Quamobrem propter misericordiae divinae viscera ob­secramus et supplicamus, dignetur reverendissima et gene­2 V. ö. 29., 37. sz. 3 A kassai helyőrség várnagya.

Next

/
Oldalképek
Tartalom