Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XIV. Budapest 1930.

Paulinyi Oszkár: Iratok Kassa sz. kir. város 1603—1604-ben megkísérelt rekatolizálásának történetéhez

cpiscopis verő ac reliquo statui ecclesiastíco tanquam ordina­riis speculatoribus authoritate Suae Maiestatis regendas, gu­bernandasve ecclesias confert et tradit. Símíliter ecclesiae quoque Cassoviensis, quam Serenissimi quondam Sigismundus et Matthias, inclyti, reges Hungáriáé (ut privilegia civitatis docent) construxerunt, ditaruntque, ius patronatus, quia ne­mini donavit, sed sibi reservavit, est Suae Maiestatis. Civitati vero parochos saltem aliosque beneficiatos nominandi, suo­que ordinario Agriensi episcopo praesentandi facultas et iuris­dictio relicta ac in episcopi approbatíone et consensu, an re­cipiendi vei reiiciendi sint, consistit. Observatur hoc in aliis quoque dioecaesíbus et civitati­bus Soproniensi, Posoniensi, Tyrnaviensí et Zakolcensi, nec contra nutum praelatorum quispiam recipitur. Hanc quoque iurisdictionem civitas Cassoviensis eo, quod a pluribus annís viros catholicos iuxta mentem ac dispositionem fundatorum catholicorum videlicet regum non praesentavit, sed haeresi­archas fovit. amisisset, nihilominus ín restitutione templi do­mini commissarii Suae Maiestatis iuxta antiquam normám ipsis reliquerunt. Templum quoque ademptum esse male conqueruntur, quia antiqua solum et orthodoxa religio, quae illinc exulabat, est introducta, in qua ingressus, ususque templi cum applausu Suae Maiestatis facile conceditur, nec cuipiam denegatur. Ceremonías, quas praeter cantilenas habent nullás, in­hibitas esse optime factum est, imo gravíssimam Suae Maies­tatis indignationem non immerito incurrerunt, quod anno superiori divae imperatricís, Vestrarum Maiestatum gene­tricis sanctissimae memóriáé in templo Cassoviensi per duas tresve horas ritu catholico peragere non permiserunt. Quod expressam eorum contumaciam mínusque dignam affectionem erga reginam Hungáriáé piissimam repraesentat, factumque magis aggravat, quod ego locumtenens authoritate Suae Ma­ies atis terio eis sicut et omníbus regnicolis demandavi, Ordi­narius praelatus sub poena excommunicatíonis iniunxit et camera Suae Maiestatis Hungarica non solum requisivit, sed et crebris petitionibus frustra ab eisdem flagitavit, qui nul­lius horum condígnum habentes respectum obstinato pectore reclamarunt. Extremam desolationem civitatis ex parte opi­ficum mechanicorum ob fídem catholicam frustra ingeminant, tales namque artifices nihil cum religione commune haben­tes ac in catholicis civítatíbus frequentes nullum ipsis incom­modum vei detrimentum inserunt. Praesens vero defectus, quem si iuste praetendunt, fit propter bella, quod sordidam suam pertaesi artem signa sequantur militaria. Quin potius

Next

/
Oldalképek
Tartalom