Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XIV. Budapest 1930.

Paulinyi Oszkár: Iratok Kassa sz. kir. város 1603—1604-ben megkísérelt rekatolizálásának történetéhez

militer supplico, catholicis restituatur, verum ad propagan­dám falsam eorundem sectäm et haeresin ipsis relinquatur. Quía vero id non pro haereticis, sed ad Dei ac divorum ho­norem, atque in usum sanctae religionis catholicae a divis quondam regibus 2 magno ac vario apparatu extructum est, atque ad catholicos de iure spectat, nec nisi violenter hac­tenus et contra fas et aequum ab iis possessum, illustrissimas Dominationes Vestras propter Deum oro, ne eis hac in parte faciles et benignas aures exhibeant, quin potius pro earundem zeloso erga divinum numen divosque (quos illi et verbis et factis haud digne et immerito proscindunt) fervore ipsum templum catholicis ac meo capitulo Agriensi, hoc temporis Cassoviae misere, cum locum divina officia pro dignitäte peragendi non habeat, 3 residenti restitui gratiose demandent. Quod commodissime fiet, si civibus Cassoviensibus et Lassotae 4 serio ac firmiter fuerit demandatum, ut illud sine ulla difficultate, sine ullo strepitu, sub maximis quibusque poenis, si secus fecerint, chatolicis restituant. Imo consultis­simum, atque optimum fore demisse censerem, si speciali caesareae Maiestatis mandato dominó Joanni Baptistáé Pez­zen 5 committeretur, ut is in transitu Cassoviam cum suis co­piis ingrederetur et vel ea occasione templum reciperet ac manibus dicti capituli Agriensis eiusdem caesareae Maiesta­tis nomine assignaret. Quae ut illustrissimae Dominationes Vestrae benigne et clementer decernere dignentur, humillime denuo supplico. Hoc enim tarn insigni ac praeclaro illustris­simarum Vestrarum Dominationum facinore pristinus Dei ac Sanctorum cultus restituetur, plurimae animae ex interitu ad vitám revocabuntur, haeresis exulabit ac tandem religio ca­tholica pullulare novosque producere flores ad perpetuam Sacratissimae Maiestatis caesareae eiusdemque augustissimae prosapiae Austriacae glóriám laudemque perennem incipiet. Recepturáé illustrissimae quoque Dominationes Vestrae pro tarn pio, sancto et laudabili opere ab omni posteritate per­petua memoria celebrando a Deo optimo maximo, bonorum omnium remuneratore liberalissimo mercedem amplissimam, assiduis piorum Christi fidelium orationibus procurandam. 2 V. ö. 19. 1. 1. jegyzet. 3 L. 72. 1. 12. jegyzet. 4 Lassota Erich felsőmagyarországi mustramester. 5 Pezz (Pezzen) János ezredes, ki a XVI—XVII. század forduló­ján ismételten szerepel ezredével Felsőmagyarországon. Ez évben is volt megbízása egy ezred állítására, amely 1603. május—júniusában ellen­őrző mustra céljából a Morva-mezőn (Marchfeld) gyülekezett (Kr. A. Hofkriegsrat-Protokolle, Expedit és Registratur 1603. évi kötetei passim; .-az index szerint); 1604. október 15-én az adorjáni csatában sebesül­ten Bocskay hadainak fogságába került (Hadtört. Közi. 1893. 58. 1.).

Next

/
Oldalképek
Tartalom