Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XIV. Budapest 1930.

Paulinyi Oszkár: Iratok Kassa sz. kir. város 1603—1604-ben megkísérelt rekatolizálásának történetéhez

Rudolphus etc. Prudentes ac círcumspecti fideles nobis dilecti. Innotuis­se Vobis imo re ipsa quoque Vos hactenus expertos esse non dubitamus, quaenam turbae et periculosí toti rei publicae motus in hisce regni nostri Hungáriáé partibus superioribus hoc tempore vigeant eaque omnia ex Stephani Bochkay de Kismaria (qui posthabita omni fide et fidelitate sua nobis tanquam regi et dominó suo naturali et sacrae regni istius nostri Hungáriáé coronae debita sub praetextu, uti nobis re­latum et hominum eiusmodi peculiare est, vindicandae et tu­tandae suae in religione opinionis nobis aperte rebellare levatisque contra nos impiis armis milites nostros hisce díe­bus hostiliter aggredi et dolore circumventos concidere non est veritus) temerario ausu et machinatione prorupisse sen­simque haec mala serpere et ad nocivam minusque expecta­tam seditionem tendere. Sicuti non sine animi nostri molestia ea intelleximus, ita inconsideratum et malitiosum hoc illius factum neutiquam probare possumus, siquidem gravi bello Turcico, quod pro regni huius nostri Hungáriáé recuperatione adeoque Vestrum omnium salute ac permansione contra tarn immanem et potentem hostem ímmensis nostris sumptibus Vestraque singulari cum virtute non sine magna sanguinis Vestri effusione et bonorum Vestrorum profusione laudabili contestatione a tot iam annis gerimus et continuamus, hoc tempore occupati nihil minus intenderimus, quam Vos inprae­sentiarum inopinato impetere et molestare, prout cuncta dein­ceps sedatís animi motibus et perturbationíbus Vestris ex­actuis veraciter cognoscetis et intelligetis Vosque minus sin­cere et dextre de nostra benigna et paterna prorsus inten­tione informatos et persuasos fuisse re ipsa comperietis. Quod enim in civitate hac nostra Cassoviensi paulo ante fieri contigit, ea saltem intentione factum scitote, quod eccle­siam ibidem parochialem a divis quondam regibus Hungáriáé, nostris videlicet praedecessoribus, pie fundatam, aedificatam et dotatam ad diuturnam et vehementem fidelium nostrorum reverendi et honorabilium Stephani Zuhay episcopi et capi­tuli Agriensis instantiam praehabito etiam tum ecclesiasti­corum tum vero secularium consiliariorum nostrorum Hunga­rorum consilio, quod per serenissimum principem Matthiam archiducem Austríae etc. fratrem nostrum charissimum soli­cite exquisivimus et quod iusticiae etiam ratio a nobis pos­tulabat, ne in ipsum episcopum et capitulum Agríense iniqui esse illosque in causa iusta deserere videremur, in pristinum fundationis statum reducere et restituere voluerimus et non, quod Vos hoc tempore sicuti perperam persuasi estis et sí-

Next

/
Oldalképek
Tartalom