Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XIII. Budapest 1929.

III.Okleveles adatok a gyöngyösi református egyház történetéhez

séghes jókkal megh erni s el is mulaini Nagvságloknak s kegyelmeteknek. Cassoviae 22. decembris 1665. Ulustrissimarum, Reverendissimarum, admodum Re­verendarum, speclabilium, magnificarum, Generosorum, Egregiarum item ac Nobilium Dominationum vestrarum. Servus amicus et vicinus ad obsequia paratissimus, Tho­mas Pálfy Electus Episcopus Agriensis. Titulus: Illustrissimis, Reverendissimis, admodum Reverendis, Spectabilibus, Magnificis, Generosis, Egregiis item ac nobilibus dominis N. N. vice comiti, Judici nobi­lium et juratis assessoribus, toti denique universitati do­minorum magnatum et Nobilium inclüorum comitatuum Heves et Exterioris Szolnok Unitorum etc. dominis amicis et vicinis observandissimis (L. S.) Quibus tandem quo ut praemissum est actitatis tan­dem ad bifarias procuratoris supra notati instantias tam pária literarum productarum, quam petitas testimoniales omnino extradandas fore decrevimus, ex quo autem con­tinentiae articuli praecitati primum et ante omnia Proces­sus hujusmodi modalitatem circa admonitioném fiendam innuerent, ex eo ut dictus dominus vice comes jam fátum dominum episcopum et supremum comitem horum comi­tatuum nostrorum super restitutione huiusmodi ablatorum proventuum ecclesiasticcrum legitime admoneat, ex post vero huiusmodi admonitionis seriem in primilus celebranda sedria vei congregatione nostra referat deliberavimus, qui­bus factis accomodabimus nosmet articulo praecitato. Qua deliberatione audita precum idem qui supra agendo gra­cias peciit praesentem deliberationem annecti praescriptis testimonialibus. Cuius petitioni tanquam justae et legitimae nos quoque annuentes, praescriptae deliberationis nostrae pária praesentibus inserendo, sicut et super praemissa dicti procuratoriis protestatorie petitas literas testimoniales menlionatis patronis ecclesiae Helveticaé Confessionis oppidi Gyeöngyeösiensis jurium eorundem futuram uberi­oremque ad cautelam necessarias sub usuali et authen­tico comitatuum nostrorum sigillo extradandas etiam esse duximus et concedendas. Communi suadente justitia. Da­tum ex sede nostra judiciaria die decima septima mensis junii anno 1665. in praesidio Fülek celebrata. Lecta, cor­recta et extradata per me Stephanum Bezekh juratum sedis notarium. Eredeti, a pecsétnek csak a helye van meg az oklevélen, amely nyolc oldalnyi, a lapok össze vannak fűzve. M. Tud. Akad. könyv­tóra. Oklevelek 1665,

Next

/
Oldalképek
Tartalom