Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XIII. Budapest 1929.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve (Folytatás)
Cursúes pro quibusdam presbyterio Kisfa* ludinum convocandis. Benedictio divina vos vestrosqüe vestraque Coronet.De adempti Terebesiensis templi restitutiorte ad intercessionem nostram d. comes Homonnaeus ita sese r&soh vit, ut ea ecclesia acquiescere possit minimé. Quia verd negotium illud cum vicinis quoque ecclesiis Commune videtur esse. dominis ex venerabili presbyterio fratribus, nuper Zemplenini una praesentibus, piacúit etiam cum vicinis dominis senioribus communicare, illorumque disquisitioni et placito committere. Ad hanc consultationem Kisfaludini 10. Octobris habendam vos quoque praesem tes esse cupio, animo et corpore. Secus non facturi. Valete in Domino feliciter. 17. Literae patentes supplicatoriae pro conjuge Michaelis Galli, rectoris' scholae Agyagas. Gratiam et pacem a Domino per Filium precatus, lectori benevolo amicitiam meam, paratumque obsequendi stúdium promitto. Quod olim rabido elumbatus ultore patriarcha Jobus clamavit : miseremini mei, miseremini mei, quia martus Domini percussit me : hoc ipsum, Deus bone oh quam multi calamitatum vanarum mole oppressi hodie quoque clamitant, quos inter jure nominanda venit Sophia harum praesentatoris Michaelis Galli scholae in pago Agyagas rectoris sub inspectione mea conjunx, quae biennio plus, quod morbo cancro miserrime divexata nunc demum Hanainae medicum nacta, illius curae se curandam com 1 misit, estque non levis spes a morbo illám liberandi. Quia vero propter gracilem sortem medico statisfacere nequeat, per me omnes et singülos per viscera Domini obtestatur, ut misereamini ejus, et ut exoret, has meas credentionales impetravit. Quare estote misericordes erga pauperem, ut et vos quoque amicorum destituti benevo lentia, misericordiam divinam consequamini. In quo finio et vos quotquot estis una salute valere et salvere desi* dero. Dabam Liscae XIX. Octobris, 1635, Stephanus P. Miscolcinus, venerandae fraternitatis dioeceseos Zerrtple* niensis senior.