Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
1.-90. Oklevelek a reformáció első századából
Dominum Forgacz, hac in re, opem et auxilium eius imploraturus (fölé írva : requisiturus) contuli, qui et ipse non immemor dicti illius Prophetici, in quo Deus omnes eos, quorum tutelae et patrocinio pupilli et orphani commissi sunt, patres eorundem appellans gravi addita comminatione, muneris sui diligenter obeundi admonet ; non immemor item se, cum sit a defuncto parente nostro in ultima voluntatis sua contestatione, tutor nobis supremus delectus, non ita egregie perfunctum esse officio, dum modo tutoris nomen retinere mereatur, neglectis interim eiusdem requisitis, sicut non desunt hodie, qui cum sint orphanorum, et viduorum patroni, tutoresque constituti, illis non modo adversus aliorum molestationes subsidio, et ope non subveniunt, eosdemque (lapszélen: ut par erat) protegunt ac tuentur ; sed econtrario ipsimet quibusvis iniuriis et infestationibus eosdem divexant et exagitant. Horum inquam magnificus ille rite memor, hac in re auxilio et opera sua mihi deesse nolens, promisit se causam mei effecturum, quo mihi integrum sit Patavium usque, cum filio suo domino Michaele propriis meis sumtibus devenire. Quare cum a nonnullis te quoque una cum domino Forgacz in Italiam proficisci animum induxisse intellexerim, mihi vero nondum quicquam (törölve : noticiae ac) non dicam familiaritatis (közbeiktatva: sed noticiae) cum ipso intercesserit, officiosissime hoc mi clarissime Sigismunde a te si poteris, gratia contendo, ut hisce diebus huc ad me venire, atque hinc mecum ad Magnificum Dominum Forgacz proficisci (cum et necessitudine familiaritateque iam tu cum domino Michaele iunctus sis) non recuses, quo ibi de rerum nostrarum statu instructi, quid mihi faciendum sit sciam. Si vero -te quominus ad me venire posses, vel hoc prohiberet, quod quo destituaris, facies me certiorem mi humanissime Sigismunde, ego mittam rhedam pensilem cum equis, vel si malueris asturconem gradarium, aut tolutarium, super quem commode poteris equitare. Maiorem in modum, singularique studio carissime Sigismunde rogo, sine me hoc a te impetrare, ut locus apud te sit huic meae peticioni, neque patere meas esse irritas, et inanes preces, quod si feceris, et si quem aliquando mihi locum tibi gratificandi dederis, non sum defuturus officio meo, et sicubi queam tibi esse commodo, nihil sum recusaturus. Pluribus verbis hoc a te petére, pudore prohibeor, ne ilIi diffidere videar, quem ego nedum hoc ; verum gravius etiam onus mei causa non detrectaturum certo mihi per-