Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

1.-90. Oklevelek a reformáció első századából

$ Egregii prudentes ac circumspecti domini, amici et vicini nobis honorandi. Salufem et officiorum nostrorum plurimam commendationem. r Quid actum sit hactenus in causa caiendarii recens evulgati, non latét dominationes vestras. Si quidem epis­copi non modo non cessant, sed acrius instant, üt reci­piatur, illudque sui esse officii asserunt promulgare Calen­darium, ex quo nil aliud, quam populärem aurám et ina­nem glóriám venantur. Quare magnoperé peto, ut quid de recipiendo Calendario sentiant, mihi perscribant, utrum illud recipére, an vero rejicere velint, aut potius ad pub­licum regni consensum vicinarumque provinciarum nego­tium differre statuerint. Cum enim res sit tanti momenti, quae non modo omnes contractus et negotiationes ac fora confundat, verum ipsam etiam humanam societatem tol­lere videatur, non est obiter praetereunda, sed antequam aliquid statuatur diligentissime expendendum et discutien­dum negotium. Quamobrem iterum atqje iterum peto, ut quid de universo hoc negotio sentiant, mecum haud gravatim communicent, si quidem sciam esse inter Domi­nationes Vestras Egregias viros gravissimarum rerum iu­dicio pollentes, ut qui res maximi momenti possit iudiciö et ratione discutere. Hisce Dominationes Vestras Egregias fideliter ac optime valere cupio. Datis in Castro Bichiae 5 decembris 1583. Post scripta. Quia nostrae ecclesiae consentiant cum Augüstana confessione, cuiüs hodie supremus fautör est princeps Saxoniae, peto ut non gravatim me edoceant, quid Saxonicae ecclesiae de hoc ipsp calendario hacte­nus senserint; non énim dubium est cöniunctos esse cives et plerasque ex quibus Dominationibus egregiis emittere [?] aliisque necessitudinibus cum Saxonibus et Bavaris, quo facilius hactenus fűit Dominationes Vestras statum caienda­rii huius cognovisse aut intellexisse, qualis in Saxonia et aliis Imperii provinciis sit. Emericus Fórgach de Gymes manupropria. Egregiis prudentibus ac circumspectis dominis Judici, Senioribus, et senatui civitatis inclytae regiae mineralis Schemniciensis etc. nimis amicis nobis honorandis. Más kézzel : Praesentirt den 9. decembris anno 83. Eredeti missilis, vörös zárópecsét nyomaival.

Next

/
Oldalképek
Tartalom