Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

1.-90. Oklevelek a reformáció első századából

abbatia et castello Sancti Gotthardi, nunc vero cuncío­rum bonorum nostrorum in Hungária habitorum prae­fectus, de et super gestis, ac cunctis administratis dicti officiolatus sui proventibus ac redditibus, ex bonis ipsi­us abbatiae pro nostra parte cedentibus, a vigesima se­cunda die May in anno domini millesimo quingentesimo septuagesimo secundo transacto praeteritae, per ipsum in ipsa abbatia suscepti et incoati, usque primum diem ja­nuarii praesentis anni miilesimi quingentesimi septuage­simi noni computando, universis scilicet per eum percep­tis et erogatis, justam sufficientem et liquidam nobis de­dit rationem, deffectusque et difficultates omnes, si qui in suis rationibus casu subsequi potuissent et emersissent, pro eius fidelibus et benemeritis servitiis, quae a praeno­tato tempore suscepti officii sui in Sancto Gotthardo, no­bis summa fide, diligentia, constantia, promptitudine, in­dustria et animi alacritate, pro locorum et temporum va­rietate praestitit et impendit. Cuius et nos debitum haben­tes respectum, volentes eum pio nostro affectu et bene­volentia prosequi ut et imposterum promptior et alacrior, donec in servitio nostro haerebit, reddi queat, dicto Ste­phano Tharrodi, condonavimus et relaxavimus, de quibus praemissis omnibus rationibus dicti administrati sui offi­cii redditibus, dictae abbatiae Sancti Gotthardi, dierum et annorum praenominatorum inclusive factis, perceptis et erogatis, memoratum Stephanum Tharrody, eiusdemque haeredes et posteritates utriusque sexus universos quittos et expeditos ac módis omnibus absolutos reddimus et commisimus, imo relaxamus et condonamus, reddimus et Committimus vigore et testimonio praesentium literarum nostrarum subscriptione manuum nostrarum propriarum, sigillorumque nostrorum usualium appensione roborata­rum et communitarum mediante. Quas eidem Stephano Tharrody, haeredibuspue et posteritatibus eiusdem jurium suorum futurorum pro cautela dandas duximus et conce­dendas. Datum in curia nostra hospitali Charinthiae, pri­ma die Julii, anno domini millesimo quingentesimo septua­gesimo nono supradicto. Ernfridus Comes ab Ortenburg mp. Julia comitissa ab Arcú m. propria. Eredeti, papíron az aléirók gyürüpecsétjével.

Next

/
Oldalképek
Tartalom