Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
1.-90. Oklevelek a reformáció első századából
Post ferias deo volente, veniam ad vos et eam tandem reducam. Hoc consilium, ut tu confirmes praesens te rogo, quia quamplurimis usa medicinis hic est, quia non iuxta artem, sed usum et qualemcunque experientiam erant confecta, sed vigoris nil habuerant. Satius igitur est, uti consilio domini doctoris, cum isthic eum habeat, quam incerta amplecti, et neglecta occasione, sese in graviores morborum dolores involvere. Quod differ D[ominus], non aufertur etc. De Sepusio et civitatibus patriae, nil aliud habeo, quam nostrum dominum Benedictum Belsium electum esse pro seniore, reiecto Mentone, qui rodendo corpus doctrinae 0. M. seipsum suspectum reddidit Flacianismi, eiecit Cabathium et alios Cassovia, causam ignoro, quia adolescentes diversas referunt et Cabathius et Saxo alti sunt in eo ; iniuriam si modo aliqua est, et cocam Mentonis, clam dimissam Caseofori curarunt incarcerari, quia praegnans esse, deprehensa est, haec fateri patrem hucusque noluit, suspicio tarnen ingens est, cum Mento careat coniuge per 12 a[nnos] et solus cum sola habitarit in parochia, idque ei ibidem obiectum fuisse in fadem, dicitur quod futurum sit, brevi intelliges ex aliis ; deus orandus, ut tollet scandala doctrinae et morum et nos in fundamento Prophetarum et apostolorum praeceptorumque nostrorum D. Lutheri A. M. et Stökely conservare dignetur, a quorum doctrina ego in nullius gratiam nunquam discedere decrevi. Saluta D. pastorem vestrum et D. doctorem si rediit. Caeterosque dominos amicos et fratres et meam uxorem cum tua. Valere in Domino. Raptim Novosolii 17. Mártii anno 79. I. F. fráter t[uus]. (Lap szélen; Tal. 1. mitto per Martham conjugi.) Kívül: Clarissimo viro doctrina et pietate insigni domino Christophoro Pastio Notario reipublicae Sebniciensis, fidelissimo amico, fratri et conterraneo suo carissimo. Schembnicz. Oldalt: D[ominum] Magnum Cunradum, cum domino Augustino, et versificatore domino Elia Schallio, ac clarissimo domino ßurkhartto judice, officiose salutari cupio. Eredeti missilis, papírony ö> Sze]ényi ö . Flóciánus i e i készek Magyarországban. Theol. Szaklap. 1916. 19. 1. 22. 1579. április 1. Pozsony. A magyar kamara a varasdi tizedszedőhöz. Felhívja, hogy a pálosoknak Várasd megyében levő birtoka után nyolczvan portáig a Miksa király által engedélyezett rendszabály szerint a dicát engedje el; a nyolczvanon fölüli portáktól és házaktól azonban a dicát és füstpénzt a szokott módon szedje be.