Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

1.-90. Oklevelek a reformáció első századából

Quid sunt scholarchae, quid intelligunt, Si omnes confla­rentür in unum, non tantum possent consulere scholae. quantum ego. Video, ipsos cantores, qui subservire [1] ipsorum voluptatibus, eosque excitare possunt, amare et expetere. Potuit d[ominus] Salius Romanum, umbram ho­minis promovere et íIii 80 den. impetrare, hic negligitur. Mandavit tandem Mathiae, ut a scholasticis laboribus penitus abstineret, quod etiam factum. Se quoque non amplius laboraturum dixit. Mandavit et mihi, ut haec vel D[omino] judici, vel dfominis] scholarchis significarem. Feci ego quod ratio mei officii postulavit, ea ipsa die conveni d[ominum] judicem, altera sie suadente djomino] judice d[ominum] doctorem, tertia P. T. partem saltem eorum, quae acta fuerant, referens. Cum d[omino] Magistro tardius responsum afterrem, caepit et irasci mihi, et sus­picari quasi negligentius aut mala fide partes Mathiae agerem, quod ex signis certis animadverti, imprimis vero quod ex eo, quod mensis huius die 1. circa 8 matutinam, me per Mathiam furti accusare non dubitavit, quod 50 den. defalcatos ex reditibus scholae retinuerim pro usu privato et adolescentibus non dederim secundum consue­tudinem. Duabus tunc rationibus non dimisso Mathia, crimen furti a me amovere conatus sum, probans prae­sente cantore, collega et omnibus adolescentibus me ius­tum esse. 1. Testimonio ipsius oeconomi, qui praesentibus omnibus fatebatur se, non autem me, et aeeepisse, et ex­posuisse pro carne numos 50. Altera Arithmetica, cum Mathias primam hanc suspectam haberet, et certissima (colligendo omnia in unam, quae vel scholastici singuli aeeeperant, summám, vel in usum scholasticorum aliorum praesente Mathia) illa die exposita fuerant, et conferendo summám cum ea parte, quae adolescentibus ea scripta cessit. Mathias hac ratione victus abiit : ego vero usus sum protestatione. . Authoritas aliis etiam modis profligatur : Mathias privatus adhuc, privato consilio, hoc est me insalu­tato actionem acolasti instituit, et continuavit ; advocatis etiam spectatoribus nobis omnibus inseiis. Eadem ratione privátam curam puerorum suseepit, quae tarnen ego omnia pacis et concordiae causa dissimulavi hueusque, et quia suo more pergit vivere. P. T. faciat ut desistat: deineeps enim volo uti mea authoritate. Suum enim cui­que tribuendum. Quod ad scholasticos attinet. Gratulor mihi plurimum pestes diseiplinae honestae discessisse, quas turbas de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom