Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve
hanc paroeciae meae orbitatem eximii illius hominis Dei Michaelis Surii, magni quondam amici mei eonlhorali resarcivit, A Domino factum hoc est et mirabile videtur in oculis nostris, mirabile sane, sed factum bene. Quare vos amici Reverendi et Clarissimi, qui antea monitum Apostoli sponte secuti, mecum in morte condoluitis, justum et aequum est, ut nunc modernae accessioni meae congaudeatis, quia inveni Susannam meam Prágai, ardentissímis a Domino votis jam pridem desiderio meo expositam, vobis vestrisque honoribus ex corde faventissimam, cujus ego quidem consensu vos vestrasque thalami jugales ad vigesimi quarti Április coenam nuptialem Patakinum, meo vicissim nomine ad vigesimi quinti diei prandium Liszkam peramanter invito, majorem in modum orantes, si honoribus nostris ex animo favetis, favere autem absit ut dubitemus, vestra ut praesentia nos exhilarare, symposiumque connubiale exornare minime negligatis. Quod si feceritis, facturi vos quidem condignum bono viro officium, olim vero Domino nobiscum collaborante a nobis comiter redhostiendum. Valete quotquot estis una salute omnes et prosperiter venite, prius quidem ad me ad horae decimae 24. diei platonicum prandium, inde ad patakinam coenam. Dabam Liscae inter curas domesticas, mox aut prorsus tollendas aut saltem minuendas. 6. Generoso domino Grozeczki in oppido Poloniae Lizko degcnti 13. Maji. Generose ac magnifice domine, domine mihi observandissime, salutem precor et servitia mea commendo. Certo constare scio Magnificentiam tuam nondum oblivioni tradidisse, quod jam pridem duo termini solutionis debiti elapsi sunt, et quid ultra mihi sit exspectandum prorsus dubito, quando aegestatem meam in dies accrescere videam. Nam pecuniam nuperrime acceptam statim in maximé necessarios usus exponere coacta sim, nihilque ex ea ad manus supersit. Quare Generositatem tuam majorem in modum peto, ut memor sit et veteris nostri contractus et promissi de satisfactione, prima statim occasione debitum Magnificentia tua per alium aliquem, . aut per praesentium exhibitorem Stephani Juhos certo sub sigillo Liszkam mittat, ubi jam ego in matrimonio vivo admodum Reverendi viri St. M. senioris fratrum ín dioecesi Zempleniensi.