Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve
breviter quidem sed nervöse indicat, sors, ait, contentiones dirimit et inter sortes dividit (Prov. XV111. 18.), quasi dieat, sortes propterea sunt inventae, ne ambitioni aut inimicitiis locus et occasio daretur. Et licet sortes fortuitae videantur esse, sunt tarnen minime, nam eodem Salomone teste sortes quidem mittuntur in sinum, at vero easdem Dominus arcana sua Providentia gubernat, et ad nutum voluntateque divinam ordinat (Prov. XVI. 33.). Quare vos quoque Reverendi et Clarissimi viri sortes vestras amittite, sed prius serio monendi estis, ut deposito omni pravo affectu sortes jacite, ita enim optimum seniorem habituri estis, si non indulseritis affectui, is idem eas quoque gubernabit, qui cuncta gubernat, ad sacrosanctam nominis sui gloriam, et salutarem Ecclesiae suae utilitatem. Ita nos quidem vovemus : tu Domine vota nostra exaudi et secunda. Postquam vero per sortes senior fuisset electus, sie coetum sacrum fuissem allocutus : Apostolus gentium Paulus in persona Ephesiorum piorum, omnibus et singulis Christi nomine insignitis praecepit, ut et semper et in omnibus gratias agant Deo et Patri in nomine Domini nostri Jesu Christi. Merito itaque nos quoque in hac lectissima mystarum panegyri immensas omnipotenti Deo agimus gratias. Primo quod salvis rebus nobis huc appulsis sanetam fraternitatem vestram incolumi valetudine fruentem et saneta pastorali unione congaudentem aspicere concessum sit ; deinde pro vere paterno Dei in hanc Sareptam amore et Providentia, quod etsi peccatis almae fraternitatis vestrae ita demerentibus antecessorem vestrum de medio vestri sustulerit, nihilominus seria ejusdem delinitus deprecatione, en munificentissimam aperuit dexteram, sortesque ita direxit, ut cum omnes intentissime hoc unicum spectaretis, quis esset ex tarn numerosissima frequentia denato seniori succenturiandus, paratum se esse ostendit, pro unico ablalo quatuor adhuc numero vita, vigilantia et pietate pares suo gregi praeficere. Commendo ego sanctae huic congregationi omnes et singulos de meliori nota jam satis commendatos, non tyruneulos adhuc in domo Dei dispensatores, sed veteranos, qui talibus Ecclesiae conventibus non interfuerunt duntaxat saepissime, sed etiam praefuerunt laudafissime, et quos longa rerum experientia ita efformavit, ita perpolivit, ut minime fraternitas vestra vereri debeat, neprodoctore vigilatio dormitantia vel pro Athanasio satanasium sit habitura, sed lege Domini ita edoctos, ut