Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
1.-90. Oklevelek a reformáció első századából
versis et singulis, quibus expedit. Quod cum nos dominico die proximo post ferias divi petri et pauli recens praeterito ad Sanctum Nicolaum Comitatus ipsius Liptoviensis pro tractandis publicis negotiis convenissemus, tunc egregius Petrus Pongracz a Sancto Nicoiao, Joannes Sent Iwani, Georgius Paludiaj de minori Palúdia personaliter coram nobis constituti, vivae vocis suae oraculo fassi sunt et retulerunt nobis in hunc modum : Quomodo ipsi feria secunda proxima post ferias Trinitatis ad instantiam et petitionem nobilium Petri et Sebastiani Okolichnay de Okolichna in possessionem Okolichna et monasterium ad fratres ordinis Franciscanorum ibidem situatum venissent, et eosdem fratres ab ipsis patronis praenominatis interrogatos an quid iniuriae unquam a se delata habuerint, audivissent, quod nunquam quidquam iniuriarum sint a patronis , suis experti. Imo Semper auxilium et amorem paternum declaratum in ipsos fuisse protulerunt et quia discessum pararent omnia ipsorum propria, praeter ecclesiastica ab aliis, a maioribus suis vel alioquin piis hominibus huic templo concessa et attributa, auferendi liberam concesserint ipsis fratribus facultatis auctoritatem, utpote utensilia oeconomica eorum propria, currus, equos rhedas et alias id generis res ; sed quia ahenum et alia vasa ad braxandam cerevisiam necessaria, et horologium templi eiusdem (quod se in diversis [?] daturos praetenderent) item vestes ecclesiasticas, calices, cruces, ornata, capulas, casulas pretiosissimas tarn a maioribus ipsorum, quam ab aliis pio ducto motis collata, maiori ex parte disperdiderint ac ablata furtim seu clam vendiderint, reliqua et residua attrita et vetustate corrupta et in nihilum paene redacta, amplius quoque auferri concedere nolle absque voluntate et scitu Reverendissimi domini Archiepiscopi Strigoniensis, nihilominus tarnen ipsos praenominatos patronos illis fratribus in expensas pro subsidio ad auferendas commodius res ipsorum proprias quinque vel sex florenos ex amore erga ipsos et duas rates dare voluisse. Idcirco nos ad fassionem praetactorum nobilium, et instantiam Petri et Sebastiani Okolichnay aequissimam ipsis has literas nostras fassionales extradandas duximus harum nostrarum literarum vigore testimonio mediante. Datum in loco ut supra in congregatione nostra die eodem anno domini millesimo quingentesimo septuagesimo primo. Eredeti, papíron, zárópecsét nyomaival,