Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
Oklevelek a reformáció első századából
propria manu eas defedavit, et prelato suo legittimo et ordinario, adscriptis imagini illius quibusdam carminibus irrisoriis, contra obedienciam et reverenciam ei debitam, quantum in eo est, impudenter illusit. Que omnia chyrographum ipsius testatur. Cogitent itaque dominaciones vestre, si hec sunt boni et sinceri evangelici, quem ipse se esse iactitat officia, episcopis scilicet et prelatis prepositisque ecclesie Dei, quos non modo divus Paulus et Apostoli, ac eorum discipuli, Anacletus, Euaristus, Clemens, in variis locis Ignacius, Hyeronimus et alii multi doctores et martyres, sed ipse eciam Christus dominus noster venerandos esse precipit, tarn impudenter inhonorare, sicuti ipse parochus vester inhonoravit, qui cum deberet suo prelato esse obediens, est omnino inobediens, propter eius superbiam, obstinaciam, qui eciam iam dudum est excommunicatus, aggravatus et reaggravatus, restatque solum brachium seculare et execucio ordinaria, que eciam nisi resipiscat, exequetur. Ist itaque talis (áthúzva: re) excommunicatus, contumax et Sancte Ecclesie Catholice inobediens, dominaciones vestras docet, maledictis plenus, et hunc talem, contra imperatorem vestrum, contra prelatum fovetis, tenetis et defenditis, et hoc pacto cum excommunicato participatis, quod quam non sit salutare, vel pocius, quantum adferat anime periculum, dominaciones vestre cogitent : Nam et illi, qui participant cum excommunicatis, sunt de facto excommunicati, excommunicati autem ab unione et participacione sanctorum excluduntur, utpote cum quibus nihil omnino habent communionis. Nos nihilominus ubi salva nostra consciencia fieri poterit, peticioni dominacionum vestrarum morem geremus. Cuperemus tarnen ut aliquando ad cor reverterentur, et se a sancta Catholica Ecclesia non segregarent, ac eos, qui non sunt ad sacerdocium legittime, et per ordinarios Ecclesie prelatos promoti, et qui eciam ad predicandum verbum dei non sunt legittime missi, non audirent magis, quam suos veros pastores et sanctam Ecclesiam Catholicam. Nam profecto hec seccio et segregacio, vel pocius heresis, nihil aliud, quam anime interitum adfert. Dominaciones vestras feliciter valere optamus. Ex Tirnavia, 27. április. Anno domini 1561. Joannes derechkei archidiaconus Honthensis et canonicus Strigoniensis etc. Mellékelve van a levélhez egy felsorolás mindazon büntetésekről, amelyek az eretnekek védőit, pártolóit sújtják.