Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
Oklevelek a reformáció első századából
Ad huius igitur pacienciam conferebam tuam mirificam moderacionem et animum ab omni cpilovsiKÍa alienissimum, cum legerem eam oracionem, quam de Basilio ad me misisti, gratissimam mihi multis de causis, una cum coeteris, que ei coniuncta sunt. Cunque has tuas egregias virtutes animo intueor, tantum—quantum possum, hoc est, a longe tua vestigia sequi disco, ut probum decet discipulum. Quod eo studiosius facio, ut facilius animum meum a contrariis exemplis, quorum ingens est copia, avertam. Eaque in re et vite mee racio mihi plurimum conducit. Nam praeterquam quod omne tempus legende docendo et seribendo consumo, per paucos habeo familiäres, viros optimos, quorum ubique Terrarum numerus in dies decrescit. Cum his deploro communes miserias et maximé ecclesie statum miserrimum, sed tarnen mutuis consolacionibus nos confirmamus, quibus plene sunt epistole et scripta tua de conservacione ecclesie. Hac enim et diem ipsum proximarum literarum accomodasti, in quo Noha arcam ingressus est et cum paucis servatus ex diluvio. Quod exemplum voluntatis Dei profecto magnam vim habet ad nos consolandos, qui in hec tempóra senescentis ecclesie incidimus. Quod mearum questionum meministi, mi preceptor, illi eunt scrupuli, quibus me torqueri seripsi, in causa vestre vocacionis nomine Mansfeldensium. In hac enim sic distrahebar, ut sine tuo consilio me explicare non possem, cum ex altera parte me tua et domini Lutheri authoritas, quam ego a divina non seiungo, ex altera nostrarum ecclesiarum necessitas moveret. Sunt enim ita deserte tum a literis, tum a ministris, ut nemo pius lachrymas continere queat. Patronos vero vix ullos reperias, qui aliqua saltem cura religionis et literarum afficientur. Quid multa ? Lazari tantum Lazaros curant. Omnes principes, ne unum quidem exeipio, certatim diripiunt omnia, et quasi hostis sit in India, vel apud antipodas, ita omnium rerum securi propemodum in conspectu hostis inter se belligerantur, vofiáősg áxoúei <f oüdsv odőslg ovősvóg. 1 Hostis callide observat hanc ßatQa%o^vofxaxiav ) u t oblata occasione utrumque exercitum opprimat. Inter hos sunt quidam medii, qui domi ventrem explent, omnemque suorum sangvinem penitus exugunt, ut magno cum viatico collecto in pedes se coniieiant, si quid acciderit. 1 Idézet Euripides „Kyklops" cz. darabjából. Értelme : „Nomádok (barbárok), egyik se hallgat a másikra."