Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
Oklevelek a reformáció első századából
memoro, ut intelligas, mihi in tota vita nihil optabilius accidere potuisse, quam quod tue doctrine fructum aliquem sum consecutus, eaque in re meis desideriis divina benevolencia respondens non mediocriter animum meum confirmavit, meque iam sepe in variis meis trepidacionibus atque angustiis erexit, ad meliorem spem concipiendam, quidquid adversi acciderit, nam in hac extrema rerum omnium maxime vero nostrarum perturbacione aliud ex pectare non licet, eciamsi nullas predicciones, quas habemus certissimas divine litere nobis reliquissent. Ex quibus in me absentem ac vere in exiguo quodam, ut scribis nidulo, undique sevissimis lupis cincto herentem suavissime consolaris. Hinc regis impia mens, cui tarnen nos soli fidem debitam prestamus, hinc turcica immanitas, hinc nobilitatis feritas, hinc civium odia, extra et intra moenia nos petunt, ac nihil nisi occasionem expectant, sed tarnen hactenus, non minore cum miraculo, quam Daniel, ut suo exemplo utar, inter leones, protecti sumus. Deum eternum, patrem Domini nostri Jesu Christi sedulo precor, ne has miserrimas ecclesie nostre reliquias cum dedecore nominis sui funditus interire sinat, que nisi nobis relicte essent, vere ut Sodoma facti essemus. Nec magis perturbant nos turcica pericula, quamquam sunt maxima, quam nostrorum hominum improbitas, que vix ultro quo iam progrediatur habet. Nihil dico de impietate et manifesto religionis, oraniumque divinarum et humanarum rerum ludibrio, quo non arbitror maius fuisse ante diluvium, incendium Sodomiticum, et Judeorum vastacionem ; nihil de coeteris flagiciis que regnorum eversionem ante ire solent. Unum duntaxat exemplum recens insignis perfidie nostrorum quorundam procerum te celare non possum. Paucis his diebus aliquot millia hostium ex presidiis Budensibus aliorumque locorum vicinarum tractis secum et Hungaris, usque ad vicesimum milliare Hungaricum, quod Germanicis multo longius est intra XXIIII. horarum spácium excursionem fecerunt in ea loca, que ad nos sita sunt, incensisque oppidis et pagis, ingentem predam abegerunt. Aiunt Pesti, quod e regioné, Danubii altera in ripa, ad Budam situm est, cum sua pars imperátori electa esset, quinque millia hominum in forum producta esse. Hec preda universa recuperari, et predatores ad unum omnes cedi potuissent, nisi perfidia intercessisset. Nam vicini proceres coactis suis equitatibus magna celeritate