Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
Oklevelek a reformáció első századából
1544. június 11. Torda. Izabella királyné Bethlen Eleknek Fejér megyében levő Kewrewsd, Besse, Fewczeenthelke továbbá Küküllő megyében Zenth lwan, Goganfalva, Ebesfalva, Zenthmyklos, Kápolna és Zaazwewlge nevü birtokrészeit, amelyek néhai Pemphlinger Márknál ötszáz forinton zálogban voltak, de hűtlenség miatt a koronára háramlottak, hűséges szolgálatai jutalmául Fráter György váradi püspöknek és kincstartónak adományozza. Nos Isabella dei grácia regina Hungarie, Dalmacie, Croatie etc. Memorie commendamus tenoré presencium significantes, quibus expedit Universis, Quod nos debitum ut decet habentes respectum ad preclaram fidem et fidelium serviciorum gratissima cumulataque merita fidelis nostri reverendi in Christo patris domini fratris Georgy episcopi Varadiensis, Thesaurarii et locumtenentis etc, que ipse tum serenissimo quondam principi dominó, Joanni regi Hungarie etc. dominó et marito nostro charissimo pie memorie, tum vero eciam nobis et serenissimo filio nostro summa fide et constancia exhibuit et impendit, horum igitur intuitu volentes Nos quoque eum grácia et liberalitate nostra prosequi, totam illám summám quingentorum florenorum pro quibus porciones possessionarie egregii Alexii de Bethlen, in possessionibus Kewrewsd, Besse et fewczeen thelke in Albensi, necnon Zenth lwan, Goganffalwa, Ebesffalwa, Zenthmyklos, Kápolna et Zaaz wewlge vocatis in de kykellew comitatibus existentes habite, egregio condam Marco Penfflinger, titulo pignoris per ipsum Alexium de Bethlen inscripte extitissent, que tum per notam infidelitatis eiusdem Marci Penfflinger, ex eo, quod idem oblitus fidei fidelitatisque sue Serenissimo Romanorum regi, tum serenissimo condam principi dominó Joanni Regi Hungarie etc. dominó et marito nostro charissimo pie memorie adversario adhesisset et in ipsa infidelitatis nota e vivis decessisset, tum vero per defectum seminis eiusdem ad nos et filium nostrum serenissimum de jure et approbata consuetudine huius regni nostri devoluta esse perhibetur et redacta, simulcum omni et totali iure nostro et Serenissimi filii nostri si quod in dicta summa qualitercunque haberemus aut eadem nostram ex quibuscunque causis, viis, modis et racionibus concerneret, aut in futurum concernere posset Maiestatem, memorato dominó fratri Georgio dedimus, donavimus et contulimus. Immo damus, donamus et conferimus iure perpétuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum salvo iure